Arcana Coelestia (Elliott) n. 8494

Previous Number Next Number See English 

8494. `Requies': quod significet statum pacis cum non tentatio, constat ex significatione `requiei' qualis fuit diebus sabbati, quod repraesentativum esset status pacis, in quo fit conjunctio boni et veri; dies autem sex priores repraesentabant pugnam et laborem, proinde tentationes, quae praecedunt statum pacis, nam post tentationes fit status pacis, et tunc conjunctio boni et veri; quod `dies sex' qui praecedunt septimum seu sabbatum significaverint pugnam et laborem, videatur n. 720, 737, 900, {1} quod post tentationes {2}tranquillitas et pax, n. 3696, 4572, 5246, 6829, 8367, 8370 fin., et quod `sabbatum' sit conjunctio boni et veri, videbitur in nunc sequentibus. @1 i et$ @2 tranquillum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church