Arcana Coelestia (Elliott) n. 8496

Previous Number Next Number See English 

8496. `Quod coquetis coquite': quod significet praeparationem ad conjunctionem boni; `et quod elixabitis elixate': quod significet praeparationem ad conjunctionem veri; constat ex significatione `coquere' quod quia per ignem, sit praeparatio ad conjunctionem boni, et ex significatione `elixare' quod quia per aquam, sit praeparatio ad conjunctionem veri; per `aquam' enim significatur verum fidei, n. 2702, 3058, 3424, 4976, 5668, et per `ignem' significatur bonum amoris, n. 934, 5215, 6314, 6832, 6834, 6849, 7324, 7852; quod sit praeparatio ad conjunctionem, patet, nam quae coquebantur et elixabantur praeparabantur ad diem sabbati sequentem, per quem quod significetur conjunctio, mox supra ostensum est; interdictum enim fuit ut ignem die sabbati accenderent, Exod. xxxv 3, ita quod tunc non coquerent aut elixarent; quod {1}coctio dicatur de pane et minha, {2}quae facta per ignem, videatur Esai. xliv (x)15, 19; 1 Sam. xxviii (x)24; Ezech. xlvi 20; Lev. vi 10 [A.V. 17]; et quod {3}elixatio dicatur de carne, {4}quae per aquam, Exod. xxix 31; Lev. vi (x)21 [A.V. 28]; 1 Sam. ii 13, 15. @1 coquere$ @2 quod factum$ @3 elixare$ @4 quod factum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church