Arcana Coelestia (Elliott) n. 85

Previous Number Next Number See English 

85. Quod homo caelestis sit 'septimus dies,' et septimus dies inde sanctificatus, et dictus sabbatum a quiete, sunt arcana nondum detecta, etiam ex causa quia nesciverunt quid caelestis homo, pauci quid spiritualis, quem ii ex ignorantia non potuerant non eundem facere cum caelesti, cum tamen multa intercedit differentia, videatur n. 81. Quod septimum diem attinet, et quod caelestis homo sit 'septimus dies' seu sabbatum, constat ex eo quod Dominus Ipse sit Sabbatum, quare etiam dicit, {1} Dominus est Filius Hominis et sabbati, Marc. ii x28, quae involvunt quod Dominus sit ipse Homo, et ipsum Sabbatum. Regnum Ipsius in caelis et in terris ab Ipso vocatur sabbatum, seu aeterna pax et quies. Ecclesia Antiquissima de qua hic, prae sequentibus erat Domini sabbatum. [2] Omnis Ecclesia sequens intima Domini etiam est sabbatum: ita omnis regeneratus dum fit caelestis, quia est similitudo Domini; praecedunt sex dies pugnae seu laboris. Haec repraesentata sunt in Ecclesia Judaica per dies laboris, et per septimum qui sabbatum; nam in Ecclesia illa nihil non quod institutum, erat repraesentativum Domini et regni Ipsius: simile etiam repraesentatum est per 'arcam, cum proficisceretur et cum quiesceret'; per 'profectiones ejus in deserto' pugnae et tentationes, per 'quietem' status pacis, quare cum proficisceretur, dixit Moses, Surge Jehovah, et dispergantur inimici Tui, et fugiant osores Tui a faciebus Tuis; et cum quiesceret, dixit, Revertere Jehovah myriades {2} millium Israelis, Num. x 35, 36;

de arca ibi dicitur quod 'profecta a monte Jehovae, ad investigandum illis requiem,' ibid. vers. 33. [3] Requies caelestis hominis per sabbatum describitur apud Esaiam, Si reducas a sabbato pedem tuum, ut non facias desiderium tuum, in die sanctitatis Meae, et voces illa, quae sunt sabbato delicias Sancto Jehovae, honorabiles, et honores illud, ut non facias vias tuas, nec invenias desiderium tuum, et loquaris verbum; tunc deliciosus eris Jehovae, et vehi faciam te super excelsa terra et cibabo te hereditate Jacobi, lviii 13, 14. Caelestis homo talis est ut non ex desiderio suo faciat, sed e beneplacito Domini, quod ejus desiderium est; sic fruitur pace felicitate interna, quae hic exprimitur per 'elevari super excelsa terrae et simul tranquillitate et jucunditate externa, quae significatur per' 'cibari hereditate Jacobi.' @ 1 The order here is that of the Gk. Kyrios estin ho uios where uios is evidently the subject. In T.C.R. 301 S. has Dominus dixit, quod etiam sit Dominus Sabbati. 1 has comma after Hominis, probably a printer's insertion.$ @ 2 This is a literal rendering of the Heb. See A.E. 700 for exposition.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church