Arcana Coelestia (Elliott) n. 8612

Previous Number Next Number See English 

8612. `Sustentabant manus illius': quod significet potentiae veri pugnantis sustentationem, constat ex significatione `manuum' quod {1}sit potentia, de qua n. 878, 4931-4937, 7518, 8050, 8153, hic potentia veri pugnantis, quod repraesentatur per `Joschuam,' n. 8595; quod sustentatio veri pugnantis sit, quae significatur per quod `Aharon et Chur {2}sustentarent manus Moschis,' est quia per elevationem manuum Moschis praevaluit Joschua. @1 sint$ @2 sustentabant$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church