Arcana Coelestia (Elliott) n. 8645

Previous Number Next Number See English 

8645. `Omne quod fecit Deus Moschi et Israeli populo Suo': quod (x)significet perceptionem illarum rerum quae illis qui e regno spirituali Domini factae sunt, constat ex significatione `audire,' nempe omne quod fecit Deus,' quod sit perceptio, de qua n. 5017, 8361, ex significatione `omne quod fecit Deus' quod sint quae factae sunt a Divino, et ex repraesentatione `Israelis,' qui hic est Moscheh et populus quibus (x)illa facta sunt, quod sint qui e regno spirituali Domini, de qua n. 6426, 6637, 6862, 6868, 7035, 7062, 7198, 7201, 7215, 7223; `Moscheh' enim cum `populo' repraesentat regnum illud, `Moscheh' sicut caput, et `populus' sicut illa quae capiti subjecta sunt; ita quoque `Moscheh' repraesentat Dominum quoad Divinum Verum, nam ex hoc est regnum {1}spirituale. @1 illud$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church