Arcana Coelestia (Elliott) n. 8657

Previous Number Next Number See English 

8657. `Ad Moschen ad desertum': quod significet conjunctionem in statu ante regenerationem cum tentationes, constat ex significatione `venire ad Moschen' quod sit conjunctio, nempe Divini Boni quod per `Jethronem' repraesentatur cum Divino Vero quod per `Moschen,' et ex significatione `deserti,' quod sit status subeundi tentationes, de qua n. 6828, 8098, ita status ante regenerationem; quod bini status sint quos ineunt illi qui regenerantur et fiunt Ecclesia spiritualis, et quod cum in priore statu sunt, tentationes subeant, videatur supra n. 8643; prior status describitur per statum filiorum Israelis in deserto, et posterior status per statum illorum in terra Canaane sub Joschua.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church