Arcana Coelestia (Elliott) n. 8661

Previous Number Next Number See English 

8661. `Ego socer tuus Jethro [venio ad te], et uxor tua, et duo filii ejus cum illa': quod significet bona Divina in ordine, constat ex repraesentatione `Jethronis soceri Moschis' quod sit Divinum Bonum, de qua n. 8643, 8644, ex repraesentatione `Zipporae uxoris Moschis' quod sit inde bonum conjunctum vero Divino, de qua n. (x)8647, et ex repraesentatione `filiorum ejus' quod sint bona veri, de qua n. (x)8649-8651, ita sunt bona in ordine. Bona in ordine sunt bona interiora et exteriora in ordine successive secundum gradus, de {1}quibus videatur n. 3691, 4154, 5114, (x)5145, 5146, 8603. @1 quo ordine$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church