Arcana Coelestia (Elliott) n. 8685

Previous Number Next Number See English 

8685. `Et {1}sedit Moscheh ad judicandum populum': quod significet veri Divini dispositionem apud illos qui ab Ecclesia spirituali in statu antequam ex bono, constat (c)ex repraesentatione `Moschis' quod sit verum Divinum immediate a Domino procedens, de qua n. 7010, 7382, ex significatione `judicare' quod sit dispositio; quod `judicare' hic sit dispositio, est quia verum Divinum non judicat aliquem, sed influit et disponit ut recipiatur; ex receptione dein fit judicium secundum leges ordinis; hoc intelligitur per judicium Domini, Matth. xxv 31 -- fin.; Joh. v 22, 26, 27, 30, ix 39; quod {2}id intelligatur, constat a Domini verbis ubi dicit quod neminem judicet, Joh. iii 17-21, {3}vii 24, xii 47, 48; ex repraesentatione `Israelis,' qui hic est `populus,' quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua supra n. 8645; ex his patet quod per `{1}sedit Moscheh ad judicandum populum' significetur veri Divini immediate a Domino procedentis dispositio apud illos qui ab Ecclesia spirituali; quod sit in statu antequam ex bono, constat ex 2 illis quae sequuntur; sunt enim bini status homini qui regeneratur et fit Ecclesia {4}; {5}in primo statu agit ex vero, {6}in altero ex bono, de quibus videatur n. 8516, 8539, 8643, 8648, 8658; in utroque statu ducitur homo a Domino, sed in primo per influxum immediatum, in altero autem per influxum tam immediatum quam mediatum; de influxu boni et veri a Domino immediato et mediato, videatur n. 6472-6478, 6982, 6985, 6996, 7054-7058, 7270; influxus immediatus repraesentatur {7} per quod Moscheh judicaverit populum solus, at influxus tam immediatus {8}quam mediatus per quod principes (x)millenorum, centenorum, quinquagenorum, et decadum, electi fuerint, qui res parvas judicarent, et res magnas referrent ad Moschen, de quibus in sequentibus. Sed haec sunt arcana quae vix aliquis intelligere potest nisi qui in illustratione est a Domino, et per illustrationem in perceptione; describi quidem possunt influxus illi, et quoque effectus inde, sed usque non cadunt rite in cogitationem nisi perceptio ex caelo sit; et perceptio ex caelo non datur nisi apud illos qui in amore veri ex bono sunt; et ne sic quidem, nisi in amore veri ex genuino bono. @1 stetit AI$ @2 hoc$ @3 viii 15 T. vii 24 refers to judgement but not to judging nobody.$ @4 i spiritualis$ @5 d in primo statu i primus cum$ @6 et alter cum$ @7 i hic$ @8 et I$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church