Arcana Coelestia (Elliott) n. 8728

Previous Number Next Number See English 

8728. `Et judicabunt populum in omni tempore': quod significet dependentiam inde perpetuam, constat ex significatione `judicare' quod sit dispositio verorum, de qua supra n. 8685, hic dispositio subordinata quae est dependentia, nam principes qui judicaturi populum erant loco Moschis in rebus parvis; in sensu interno quod vera in successivo ordine ab interioribus ad exteriora sint subordinata vero immediate a Divino, per quae sic Dominus mediate agit, at in sensu ad personas determinato sunt angeli et angelicae societates in tali subordinatione et dependentia, per illos enim Dominus mediate (x)agit et regit homines; {1}verum usque non sunt angeli qui regunt, {2} sed est Dominus per illos, videatur n. 8718, 8719. Quod hanc rem ulterius attinet, sciendum quod etiam quaedam ab ipsis angelis qui apud hominem sunt veniant; {3}sed omne bonum et verum quae fiunt fidei et charitatis, hoc est, novae vitae apud hominem, veniunt a Domino solo, etiam per angelos ab Ipso; pariter omnis dispositio, quae continua est, ad eum usum; quae ab ipsis angelis veniunt sunt talia quae se affectioni hominis accommodant, ac in se non (t)sunt bona, sed usque inserviunt pro introducendis bonis et veris quae a Domino {4}; quod `in omni tempore' sit in perpetuum, constat absque explicatione. @1 d sed i at verum d verum$ @2 i tametsi ita apparet,$ @3 sed omne bonum, quod fit fidei et charitatis, hoc est, novae vitae apud hominem venit a Domino solo, a Se et etiam per angelos et quoque$ @4 i, concordant enim cum proprio hominis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church