Arcana Coelestia (Elliott) n. 8762

Previous Number Next Number See English 

8762. `Ita dices domui Jacobi et nuntiabis filiis Israelis': quod significet salvationem illorum qui ab Ecclesia spirituali externa et interna, constat ex significatione `dicere' et `nuntiare' quod hic (x)sit salvatio, nam quae nunc dicuntur et nuntiantur a Jehovah {1}per Moschen, salvationem involvunt; ex significatione `domus Jacobi' et `filiorum Israelis' quod sint Ecclesia externa et interna, de qua n. 3305, 4286. Quid Ecclesia externa et Ecclesia interna, prius aliquibus in locis dictum est, quod nempe externum Ecclesiae Antiquae fuerit omne id quod {2}repraesentabat internum, (c)et quod internum Ecclesiae fuerit {3} quod per externa repraesentatum est; sicut pro exemplo: qui cultum Divinum posuerunt in sacrificiis, inque ritibus (c)et statutis, quae repraesentabant spiritualia et caelestia regni Domini, illi in externis erant, at qui cultum Divinum simul posuerunt in caelestibus et spiritualibus quae repraesentata sunt, illi in internis erant; similiter hodie, qui cultum Divinum ponunt in frequentare templa, auscultare praedicationes, obire Sanctam Cenam, {4}et illa cum devotione, nec {5}alterius de illis cogitare quam quod frequentanda sint quia instituta et mandata {6}, illi ab Ecclesia externa sunt; at qui simul credunt quod {7}talia obeunda sint, sed quod usque essentiale cultus (x)sit vita fidei, hoc est, charitas erga proximum et amor in Dominum, illi ab Ecclesia interna sunt; {8}proinde etiam ab Ecclesia externa sunt qui faciunt bonum proximo et colunt Dominum solum ex oboedientia fidei, at ab Ecclesia interna sunt qui faciunt bonum proximo et colunt Dominum ex amore; ita in reliquis. 2 Ast apud unumquemvis qui ab Ecclesia est, utrumque erit, nempe externum et internum, {9} si non utrumque, non {10}est vita spiritualis apud illum, nam internum {11} est sicut anima, et externum {12} sicut animae corpus; sed qui ab externa Ecclesia sunt, illi sunt clare in externis ejus at obscure in internis, at qui ab Ecclesia interna sunt, illi sunt clare in internis et obscure in externis. At qui in externis sunt et non {13}simul in internis, illi non ab Ecclesia sunt; in {14}ambobus sunt omnes illi qui in bono vitae sunt secundum Ecclesiae suae doctrinalia; at in {15}externis absque {16}internis sunt qui in cultu et non simul in bono vitae secundum doctrinalia Ecclesiae sunt. Pauci sunt qui hoc sciunt; {17} quod pauci id sciant, est quia ponunt omne cultus et inde omne salutis in fide, et nihil in charitate; {18}inde etiam est quod qui cogitant de salute aeterna ponant illam in vita pietatis et nihil in vita charitatis, de quibus videatur n. 8252-8257. @1 per Moschen populo, salvationem ejus continent$ @2 repraesentaverit$ @3 i id$ @4 et alia quae Ecclesiae statuta sunt$ @5 ulterius IT$ @6 i sunt$ @7 insit coeleste et Divinum, quod sanctum ibi facit, ac$ @8 similiter$ @9 i ut sit homo Ecclesiae,$ @10 vivit spiritualiter,$ @11 i enim$ @12 i est$ @13 in interno$ @14 utroque$ @15 externo$ @16 interno$ @17 i et$ @18 ac inde illi$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church