Arcana Coelestia (Elliott) n. 8765

Previous Number Next Number See English 

8765. `Et adduxi vos ad Me': quod significet sic ad bonum amoris quod in caelo, constat ex eo quod `Jehovah,' Qui dicit quod ad Ipsum adducti sint, sit Divinum Bonum Divini Amoris, n. 2586, 2769, 2807, 2822, 3921 fin., 4402, 7010, 7268, 7873, 8301, 8760, hic Divinum Bonum Divini Amoris in caelo, n. 8761. Quomodo haec cum mox praecedentibus cohaerent, patet, nam in mox praecedentibus per `tuli vos super alis aquilarum' significatur quod per vera elevati sint ad lucem caelestem, et per haec verba `adduxi vos ad Me' significatur ad Divinum Bonum amoris in caelo, {1}quoniam per vera quae fidei adducitur homo ad bonum, ita in caelum, et ad Dominum ibi; nam homo non prius in caelo est, ita non prius apud Dominum, quam cum in bono est, hoc est, in affectione charitatis. 2 {2}Qui in sola fide ponunt salutem, et non simul in vita fidei, hoc est, in vita charitatis, illi credunt quod quilibet venire {3}possit in caelum, et ad Dominum, utcumque vixerit; non enim sciunt quid vita hominis, et quia hoc non sciunt, putant quod vita nihil sit; quare si interrogantur num {4} malus possit esse inter bonos, dicunt quod possit ex misericordia Dei, quia id est opus omnipotentiae; immo si interrogantur num diabolus possit fieri angelus caeli, affirmant, si modo recipere velit fidem, de eo num possit recipere non dubitant; {5}si autem illis dicitur quod malum non verti possit in bonum, ita non infernum in caelum apud hominem, et quod id impossibile sit, quia contra ordinem, proinde contra verum Divinum, ita contra Ipsum Deum, Qui est ordo, ad haec respondent quod talia sint ratiocinia de salvatione, quae non curant; ex his et ex innumeris aliis constare potest in quam caecitatem de salute et vita aeterna inducat doctrina de (m)sola fide.(n) @1 nam$ @2 See Appendix volume for an undeleted primary draft of the remainder of this .$ @3 possint in coelum et ad dominum, utcunque vixerunt$ @4 i credant quod$ @5 sique$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church