Arcana Coelestia (Elliott) n. 8767

Previous Number Next Number See English 

8767. `Et custodiveritis foedus Meum': quod significet vitam in bono et inde conjunctionem, constat ex significatione `custodire foedus' quod sit vivere secundum praecepta, ita in bono, {1}et sic conjungi Domino; quod `custodire foedus' sit vivere secundum praecepta, ita in bono, est quia pacta foederis erant omnia quae mandata sunt, quae testimonia, judicia, leges, et statuta dicta sunt, in specie decem praecepta; {2}haec et illa etiam vocabantur foedus, quia per illa pangebatur; quod (c)ea custodire sit secundum (c)ea vivere, patet ex significatione {3} `custodire' in Verbo, pluries enim dicitur audire praecepta et custodire illa, ac ibi per `audire' significatur recipere illa fide, et per `custodire' recipere illa vita, hoc est, vivere secundum illa; quod etiam `custodire foedus' sit {4}conjunctio, est quia per `foedus' in universali sensu significatur conjunctio, n. 665, 666, 1023, 1038, 1864, 1996, 2003, 2021, 6804; {5}hoc inde est quia qui vivit secundum praecepta conjungitur Domino; ea enim docent vitam et quoque dant vitam, et sic (x)aperiunt (m)viam ad caelum, et visum ad Dominum.(n) @1 These words are repeated in I.$ @2 nam per illa pargebatur foedus$ @3 i vocis$ @4 conjungi IT$ @5 quod$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church