Arcana Coelestia (Elliott) n. 8806

Previous Number Next Number See English 

8806. `Et sanctificavit populum': quod significet obvelationem interiorum ut in fidei sancto appareant, constat ex illis quae supra n. 8788 explicata sunt, sed ibi expositum est quid sanctificatio apud populum Israeliticum, quod nempe fuerit obvelatio interiorum ut quoad externa apparerent in sancto, cum in cultu repraesentativo erant; et quod nisi {1}illorum interiora tunc obvelata fuerint, per foedas cogitationes et malas affectiones non modo contaminavissent sanctum cultus, sed etiam prorsus delevissent {2}, adeo ut nihil caeleste (c)et spirituale, quod repraesentatum est in externis, in caelo inde perceptum fuisset. 2 Sed quia per `filios Israelis' hic intelliguntur illi qui ab Ecclesia spirituali, paucis dicetur quid per sanctificationem apud hos intelligitur: illi qui ab Ecclesia spirituali sunt, qui vitam veri et inde vitam boni vivunt, detinentur a malis et tenentur in bono a Domino; bonum quod a Domino est sanctum apud illos, inde quantum boni recipiunt a Domino, tantum sunt {3}sancti; ac tantum {4}boni recipiunt a Domino, hoc est, tantum sunt sancti, quantum vivunt vitam boni secundum genuina vera fidei, et tunc quantum credunt quod omne bonum quod tunc cogitant et faciunt sit a Domino; tunc etiam mala {5} apud illos separantur, ut prorsus non appareant, imprimis quae hereditario traxerunt a parentibus, {6} quae foeda sunt, quia a pluribus aevis retro apud parentes successive cumulata sunt, et sic {7}in prolem congesta; haec interiora sunt quae apud illos qui ab Ecclesia spirituali reconduntur et {8} quasi obvelantur, n. 966, 1667, 2307, 2308, 3701, 4317, 8550; {9}inde est quod omne voluntarium quod illis ex hereditario, {10}sit deperditum; {11}propterea apud illos novum voluntarium in parte intellectuali per vera fidei a Domino formatur; haec (t)causa est quod illi cum regenerantur per vera ducantur ad bonum, et postea cum regenerati sunt a bono in vera boni; inde patet quomodo novum voluntarium apud illos a Domino creatur; quod hoc formatum sit in (m)parte {12} intellectuali apud illos qui ab Ecclesia spirituali, videatur n. 863, 875, 895, 927, 1023, 1043, 1044, 1555, 2256, 4328, 4493, 5113, 6125.(n) @1 illa$ @2 i illum$ @3 sanctificati$ @4 bonum$ @5 i quae$ @6 i inde$ @7 After congesta$ @8 i sic$ @9 et quia ita$ @10 est$ @11 inde$ @12 i illorum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church