Arcana Coelestia (Elliott) n. 8898

Previous Number Next Number See English 

8898. `Propterea ut prolongentur dies tui super terra': quod significet inde statum vitae in caelo, constat ex significatione `prolongari' quod praedicetur de bono et ejus augmento, de qua sequitur, ex significatione `dierum tuorum' quod sint status vitae, de qua n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788, 3462, 3785, 4850, 5672, 5962, 6110, 7680, 8426, et ex significatione `terrae,' hic terrae Canaanis, quia (o)ad filios Israelis dicitur, `quam Jehovah Deus tuus dat tibi' quod sit regnum Domini, de qua n. 1413, 1437, 1607, (x)1866, 3038, 3481, (t)3686, 3705, (a)4240, 4447 {1}. Quod `prolongari' praedicetur de bono et ejus augmento, est causa quia prolongatio dierum est duratio temporis vitae, et in caelo non est tempus nec spatium, sed pro illis status {2}; idcirco `prolongari,' quia praedicatur de statu quoad bonum, est augmentum ejus; quod longitudo dicatur de bono, et latitudo de vero, videatur n. 1613, 4482, et quod in caelo non sint spatia, sicut nec tempora, sed loco illorum status, n. 1274, 1382, 2625, 2788, 2837, 3254, 3356, 3404, 3938, 4321, 4814 {3}, 4882, 4901, 4918, 5605, 6110, 7218, 7381. @1 i ita coelum$ @2 locus$ @3 4818$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church