Arcana Coelestia (Elliott) n. 8904

Previous Number Next Number See English 

8904. `Non adulterabis': quod significet quod illa quae doctrinae fidei et charitatis sunt non pervertenda, ita non Verbum applicandum ad confirmanda falsa et mala, tum quod non leges ordinis invertendae, constat ex significatione `adulterare,' `moechari,' et `scortari,' {1} quod in sensu spirituali seu interno sint {2} pervertere bona et falsificare vera quae doctrinae fidei et charitatis sunt; et quia haec per `adulterare' significantur, etiam significatur applicare Verbum ad confirmanda mala et falsa, nam Verbum est ipsissima doctrina fidei et charitatis, et perversio veri (o)et boni ibi, est applicatio ad falsa et mala; quod haec significentur per `adulterare' et `moechari' in sensu spirituali vix aliquis hodie scit, ex causa quia hodie intra Ecclesiam a paucis scitur quid spirituale et qualiter hoc differt a naturali, et vix ab aliquo, quod correspondentia sit inter utrumque, et quidem talis ut sistatur imago unius in altero, hoc est, repraesentetur spirituale in naturali; consequenter quod spirituale sit sicut anima et naturale sicut ejus corpus, et sic per influxum et inde conjunctionem constituant unum, sicut {3} in homine regenerato internus ejus homo qui etiam spiritualis vocatur, et externus qui etiam dicitur naturalis. [2] Quia talia hodie ignorantur, idcirco non sciri potest quid `adulterare' {4} ulterius significat, quam quoad corpus illegitime conjungi. Quia illa, ut dictum est, hodie ignorantur, licet causam {5} dicere cur `adulterare' in sensu spirituali significat {6} pervertere illa quae doctrinae fidei et charitatis sunt, ita adulterare bona et falsificare vera; causa est, quae {7} arcana hodie, quod amor conjugialis descendat ex conjugio boni et veri, quod conjugium caeleste vocatur; amor qui a Domino influit, qui est inter bonum et verum in caelo, vertitur in amorem conjugialem in terra, et hoc per correspondentiam; inde est quod falsificatio veri sit `scortatio' et perversio boni sit `adulteratio' in sensu interno; inde quoque est quod qui in bono et vero fidei non sunt nec in genuino amore (x)conjugiali possint esse, tum quod qui in adulteriis capiunt jucundum vitae non amplius aliquid fidei possint recipere; dictum audivi ab angelis quod ut primum aliquis adulterium committit in terra, et in eo capit jucundum, claudatur ei caelum, hoc est, is renuat amplius recipere inde aliquid fidei et charitatis; quod hodie in regnis ubi Ecclesia a perplurimis adulteria pro nihilo reputentur, est quia Ecclesia est in fine suo {8}, et sic non amplius aliqua fides, quia non charitas; unum enim correspondet alteri; ubi nulla fides est falsum loco veri et malum loco boni, et inde fluit quod adulteria non magis ut crimina reputentur {9}; nam clauso caelo (o)apud hominem talia ab inferno influunt; (m)videantur quae de his prius dicta et ostensa sunt, n. 2727-2759, 4434, (x)4835, 4837.(n) [3] Quod `moechari' et `adulterari' {10} in sensu interno seu spirituali sit falsificare et pervertere vera et bona fidei et charitatis, proinde etiam {11} confirmare falsum et malum per pravas applicationes e Verbo, constare potest a singulis locis in Verbo ubi `adulterari,' `moechari,' et `scortari' nominantur {12}, quod manifeste patebit a sequentibus, ut apud Ezechielem, Fili hominis, notifica Hierosolymae abominationes ejus: Scortata es propter nomen tuum, et effudisti scortationes tuas super omnem transeuntem; sumpsisti de vestibus tuis, et fecisti tibi excelsa variegata, et scortata es super illis; accepisti vasa ornatus tui ex auro Meo et ex argento Meo quod dederam tibi, et feceras tibi imagines masculi; scortata es cum (c)illis: sumpsisti filios tuos et filias tuas, quas peperisti Mihi, et sacrificasti [illos eis]. Num parum de scortationibus tuis?(n) Scortata es cum filiis Aegypti, vicinis tuis, magnis carne, et multiplicasti scortationem tuam ad irritandum Me: et scortata es cum filiis Aschuris, cum satietas tibi nulla, cum quibus etiam scortata es, et tamen non saturata; et multiplicasti scortationem tuam usque ad terram negotiationis Chaldaeam, et tamen in hoc non satiata es. Mulier adultera sub viro suo accipit alienos; omnibus meretricibus dant mercedem, tu vero (x)dedisti mercedes tuas omnibus amasiis tuis, et remunerasti eos, ut venirent ad te e circuitu in scortationibus tuis: propterea, meretrix, audi verbum Jehovae, Judicabo te judiciis adulterarum, et effundentium sanguinem, xvi 1 seqq.;

[4] quis non videre potest quod per `scortationes' hic significentur falsificationes {13} veri ac adulterationes boni? et quis potest intelligere hic verbulum nisi sciat quod `scortatio' talia significet, tum nisi sciat quid `filii Aegypti,' `filii Aschuris,' `Chaldaea,' cum quibus (x)Hierosolyma dicitur scortata? quod non cum illis ipsis (o)populis scortata sit, patet; dicendum itaque quid in sensu interno illa significant; per (x)Hierosolymam intelligitur Ecclesia perversa; `vestes' ibi sunt vera quae pervertuntur, inde falsa quae agnoscuntur sunt `excelsa variegata'; `filii Aegypti' sunt scientifica, `filii Aschuris' ratiocinia, `Chaldaea' profanatio veri; quod `vestes' sint vera, videatur n. 1073, 2576, 4545, 4763, 5248, 5319, 5254, 6914, (x)6918; quod `excelsa' sint cultus, `excelsa variegata' hic cultus falsi, n. 796; `vasa ornatus ex auro et argento' sunt {14} cognitiones boni et veri, quod `vasa' sint cognitiones, n. 3068, 3079, quod `aurum' sit bonum, n. 113, 1551, 1552, 5658, 6914, 6917, `argentum' verum boni, n. 1551, (x)2048, 2954, 5658; `imagines masculi' (x)significant apparentias et similitudines veri {15}, n. 2046; `filii et filiae quas pepererunt' sunt {14} vera et bona quae perverterunt, quod `filii' sint vera, n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 2803, 2813, 3373, quod {16} `filiae' bona, n. (x)489, 2362, 3024; quod `filii Aegypti' sint scientifica per quae perversio, n. 1164, 1165, 1186, 1462, 2588 fin., 4749, 4964, (x)4967, 5700, 5702, 6004, 6015, 6125, 6651, 6679, 6683, 6692, 6750, 7296, 7779, 7926; `Aschur' quod sit ratiocinatio, per quam mediis scientificis vera fidei perversa, et bona ejus adulterata sunt, n. 119, (x)1186; `multiplicare scortationem usque ad terram Chaldaeam' est {17} usque ad profanationem veri, quod `Chaldaea' sit profanatio veri, n. 1368; inde patet cur dicitur {18} `mulier adultera,' tum `meretrix'; [5] similiter ac de `Babylone' in Apocalypsi, Venit unus ex septem angelis habentibus septem phialas, et locutus est mecum dicens mihi, Veni, monstrabo tibi Judicium meretricis magnae sedentis super aquis multis, cum qua scortati sunt reges terrae, et inebriati sunt [ex] vino scortationis ejus in habitantes terram: erat Babylon magna mater scortorum, et abominationum terrae, xvii 1, 2, 5, xiv 8, xviii 3;

quod `Babylon' sint qui pervertunt vera et bona Ecclesiae sui dominii et sui quaestus causa, et hoc usque ad profanationem, constat ex significatione `Babelis,' n. 1182, 1283, 1295, 1304, 1306-1308, 1321, 1322, 1326, 1327 fin.; inde est quod Babylon dicatur `meretrix' et `mater scortorum'; qui de sensu interno nihil sciunt credent quod `reges terrae qui cum illa scortati sunt' significent reges in terra aut regna, sed non significant reges nec regna, sed vera fidei Ecclesiae, cum quibus scortari est illa pervertere; quod `reges' sint vera fidei, videatur n. 1672, 2015, 2069, 3009, 4575, 4581, 4966, (x)5044, 6148, et quod `terra' sit Ecclesia, n. 566, 662, 1067, 1262, 1413, 1607, 1733, 1850, 2117, 2118 fin., 2928, (x)3355, 4447, 4535, 5577, 8011, 8732; (o)inebriati vino scortationis inhabitantes terram' est quod in errores et deliria redacti sint per falsa ex malo illi qui intra Ecclesiam sunt, `inebriari' enim est in errores per falsa ratiocinia et per pravas interpretationes Verbi duci, n. 1072; `vinum' est falsum ex malo, n. 6377, inde `vinum scortationis' est falsum ex perversione veri; quod `terra' sit Ecclesia, modo ostensum est; (m)`edere' dicitur `super aquis multis' quia super falsis, nam `aquae' in sensu genuino sunt vera, et in (o)sensu opposito falsa, n. 729, 790, 8137, 8138, 8568.(n) [6] {19}Quod `(x)adulterare et scortari' sit pervertere bona et vera (o)Ecclesiae, constat manifeste etiam alibi [ex his] apud Ezechielem, Duae mulieres, filiae unius matris, scortatae sunt in Aegypto, in adolescentia sua scortatae sunt, Ohola Samaria, et Oholiba Hierosolyma; scortata est Ohola sub Me, et dilexit amasios suos, Assyrios propinquos, vestitos hyacintho, praefectos et duces, juvenes desiderii omnes, equites equitantes equis; dedit scortationes (o)suas super illos, delectum filiorum Aschuris omnium: attamen scortationes suas ex Aegypto non deseruit, nam cum illis concubuerant {20} in adolescentia sua: Oholiba corrupit amorem suum prae illa, et scortationes suas supra {21} scortationes sororis suae; filios Aschuris adamavit; addidit ad scortationes [suas], cum vidit viros pictos super pariete, imagines Chaldaeorum, pictos minio, et amavit eos ad aspectum oculorum suorum; venerunt etiam ad illam filii Babelis ad concubitum amorum; (m)polluerunt illam per scortationem suam; multiplicavit tamen scortationes suas dum recordata est dierum adolescentiae, quibus scortata est in terra Aegypti; adamavit supra paelices illos,(n) xxiii [1] seqq.;

in his etiam nullus non videre potest quod per `scortationes' {22} intelligantur scortationes (x)spirituales, hoc est, perversiones boni et falsificationes veri, (o)quae Ecclesiae; tum {23} quod contenta in sensu interno non (x)patescant nisi sciatur quod significatur per `filios Aegypti,' per `Assyrios' seu `filios Aschuris,' per `Chaldaeam,' et (o)per `Babelem,' nam quod illae gentes non intelligantur sed quod talia quae sunt falsi, liquet, cum illis enim non scortati sunt incolae Samariae et Hierosolymae; sed quid per Aegyptum, Aschurem, Chaldaeam et Babelem significatur, mox supra ostensum videatur. [7] Ex sequentibus etiam constat quod `scortationes' et `adulteria' {24} in sensu interno sint (o)falsificationes et perversiones boni et veri, (o)ita adulterationes horum, ut apud Hoscheam, Contendite cum matre vestra, contendite, quoniam illa non uxor Mea, et Ego non maritus ejus, ut removeat scortationes a faciebus suis, et adulteria sua ab inter ubera sua; filiorum ejus non miserebor, quia filii scortationum illi, quoniam scortata est mater illorum, dicens, Ibo post amasios meos, dantes panem meum, et aquas meas, lanam meam, et linum meum, oleum meum, et potus meos: sed devastabo vitem ejus et ficum ejus, de quibus dixit, Merces meretricia illa mihi, quam dederunt mihi amasii mei, ii 2-12;

per `matrem' in sensu interno hic intelligitur Ecclesia, n. 289, 2691, 2717, 4257, (x)5581, 8897, pariter per `uxorem,' n. 252, 253, 409, 749, 770, quae `non uxor' dicitur, quia in veris perversis, hoc est, falsis; per `filios' vera Ecclesiae, hic falsa, quia dicuntur `filii scortationum,' n. 489, 491, 533, 2623, 2803, 2813, (x)3373, 3704, 4257; quid `panis,' quid `aqua,' quid `lana' et `linum,' tum `oleum' et `potus,' ut et {25} `vitis' et `ficus,' ostensum est in suis locis, quod nempe sint bona amoris et charitatis, tum bona et vera fidei interiora et exteriora, at {26} mala et falsa in sensu opposito, nam bona fiunt mala et vera fiunt falsa cum pervertuntur; quid `panis' videatur n. 276, 680, 2165, 2177, 3464, 3478, 3735, 3813, 4217, 4735, 4976, 5915, 6118, (x)8410, quid `aquae,' n. (x)739, 790, 8137, 8138, 8568, quid `linum,' n. 7601, quid `oleum,' n. 886, 3728, 4582, quid `potus,' n. 3069, 3168, 3772, 8562, quid `vitis,' n. 1069, 5113, 6376, {27} quid `ficus,' n. (x)4231, 5113; `merces meretricia' est falsum doctrinae quod venditant pro vero: [8] apud eundem, {28} Populus Meus lignum interrogat, et baculus ejus respondet illi, quia spiritus scortationis seduxit, et scortati sunt a sub deo suo; super verticibus montium sacrificant, et super collibus suffiunt, propterea scortantur filiae vestrae, et nurus vestrae adulterantur: (m)nonne {29} visitavero super filias vestras, quia scortantur, et super nurus vestras quia adulterantur, quia hi {30} cum scortis dividunt, et cum prostibulis sacrificant? (n) si scortaris tu, Israel, ne reus fiat Jehudah, iv 11 seqq.;

{31} `scortari sub deo suo' pro pervertere verum {32}, nam per `deum' in sensu interno significatur verum et in opposito falsum, n. 2586, 2769, 2807, 2822, 4295, 4402, 4544, 7010, 7268, 7873, 8301, 8867, `montes et colles' sunt amores, hic (o)amores sui et mundi, n. 795, 796, (x)1691, 2722, 6435, `lignum quod interrogatur' est bonum jucundi alicujus cupiditatis, n. 643, `baculus qui respondet' est potentia imaginaria ex proprio intellectuali, n. 4013, 4015, 4876, 4936, 7011, (x)7026; (m)quia `dii' significans in genuino sensu vera et in opposito falsa, ideo falsificare vera et adulterare bona significatur {33} per scortati post deos alienos, ut post (x)baalem, post Molechum, post idola, Lev. xx 5; Ezech. vi 9; {34} et alibi.(n) [9] Ex his nunc constare potest quid per `adulteria et scortationes' intelligitur in sequentibus his locis: apud Esaiam, Vos accedite huc, filii praestigiatricis, semen adulteri, et scortata est; contra quem oblectatis vos? contra quem dilatatis os, et elongatis linguam? nonne vos nati praevaricationis, semen mendacii, qui incaluistis in dii sub omni arbore viridi? lvii 3-5:

apud eundem, Fiet in fine septuaginta annorum visitabit Jehovah Tyrum, ut redeat ad mercedem meretriciam suam, et scortetur cum omnibus regnis terrae super faciebus orbis, xxiii 17, 18:

apud Jeremiam, Et dimisit vir uxorem suam, et abivit ab eo, et fuit viro alii; scortata est cum sociis multis; profanasti terram scortationibus tuis et malitia tua: nam vidisti quae fecit aversa Israel, abiens haec super omnem montem altum, et sub omnem arborem viridem, et scortabaris ibi? etiam perfida Jehudah soror ejus, abivit et scortata est etiam illa; (x)adeo ut a voce scortationis ejus profanaverit terram, moechata est cum lapide et ligno, (x)iii 1-10 apud eundem, Haec sors tua, quod oblita es Mei, et confisa es mendacio; adulteria tua, et hinnitus tui, scelus (x)scortationis tuae, super collibus in agro vidi abominationes tuas; vae tibi, Hierosolyma! xiii 25, 27:

apud eundem, Contra prophetas: adulteris plena est terra, quia propter maledictionem luget terra, exaruerunt pascua deserti; quia tam propheta quam sacerdos hypocrisin exercent: in prophetis Hierosolymae etiam vidi obfirmationem horrendam, adulterando et eundo in mendacio; confirmarunt manus malorum; visionem cordis sui loquuntur non ex ore Jehovae, xxiii 9, 10 seq.:

apud eundem, Fecerunt stultitiam in Israele, et moechati sunt cum uxoribus sociorum suorum, et locuti sunt verbum in nomine Meo mendaciter, quod non praecepi illis, xxix 23;

[10] ex his manifeste patet quod (x)`adulterare' et `moechari' sit ex suo corde, hoc est, ex proprio, ita sicut suadent amores sui et mundi, explicare et pervertere Verbi vera; (m)proinde loqui {35} mendacia, hoc est, falsa, sicut aperte dicitur {36}.(n) Insuper apud Hoscheam, Ne laeteris, Israel, quia scortatus es de sub Deo tuo; dilexisti mercedem meretriciam super omnibus areis frumenti, ix 1:

apud eundem, Locutus est Jehovah ad Hoscheam, Abi, accipe tibi mulierem scortationum, et liberos scortationum, quia scortando scortatur terra a post Jehovam, i 2:

apud Nahum, Vae urbi sanguinum! prae multitudine scortationum scorti, boni gratia, magistrae praestigiarum, (x)vendentis gentes per scortationes suas, et familias per praestigias suas iii [1,] 4:

apud Moschen, Filii vestri erunt pascentes in deserto 40 annis, et portabunt scortationes vestras, juxta numerum dierum quibus explorastis terram, dies singuli pro anno, portabitis iniquitates vestras 40 annis {37}, Num. xiv (x)33, 34. [11] Quia scortationibus in terra correspondebant falsificationes veri et adulterationes boni, ideo poena mortis erat adulteris, Lev. xx 10, et filia viri sacerdotis, si profanaverit se scortando, igne combureretur {38}, Lev. xxi 9, tum {39} quod non aliqua filia in Israele exponeretur scortationi, Lev. xix 29 (n)pariter {40} quod non veniret spurius in congregationem Jehovae, ne quidem generatio ejus decima, Deut. xxiii 3 [A. V. 2], (o)et quod non inferenda esset merces meretricia {41} in domum Jehovae, quia abominatio, Deut. xxiii (x)18, 19.(n) [12] Ex his nunc (o)plene constare potest quid per (x)`adulterare' significatur, (s)quod nempe in sensu externo (o)sit committere adulteria, in sensu interno repraesentativo colere idola et alios deos per talia quae Ecclesiae sunt, consequenter (x)idololatrica externa et interna {42}; in sensu autem interno spirituali significantur adulterationes boni et perversiones veri; ex his evidenter patet unde est quod adulteria in se tam nefanda sint, ac dicantur abominationes, {43} quod nempe inde,(s) omnes quia correspondent conjugio falsi et mali, quod est conjugium infernale; et vice versa, cur conjugia genuina sancta sunt {44}, quod nempe inde, quia correspondent conjugio boni et veri, quod est conjugium caeleste; immo amor conjugialis {45} genuinus ex conjugio boni et veri descendit, ita e caelo, hoc est, per caelum a Domino, at amor adulterii ex conjugio falsi et mali, ita ex interno, hoc est, a diabolo. @1 adulterare et moechari$ @2 sit$ @3 ita$ @4 i et moechari$ @5 causas$ @6 significet$ @7 i inter$ @8 Ecclesiae finis instat$ @9 et sic falsum loco veri, et malum loco boni, ibi adulteria pro nihilo aestimantur$ @10 adulterari et moechari$ @11 ita$ @12 nominatur$ @13 i et perversiones$ @14 quod sint$ @15 imagines masculi inde significant quod falsa illa appareant sicut vera$ @16 et$ @17 , quod sit$ @18 quid significat cum dicatur$ @19 i ex his cognitis patet quis sensus inest huic prophetico.$ @20 concubuerunt IT$ @21 super IT$ @22 i hic$ @23 etiam$ @24 adulteria et scortationes$ @25 tum quid$ @26 i quod sint$ @27 i et$ @28 i Scortatio, et vinum, et mustum occupavit eos;$ @29 After Jehudah AIT$ @30 hae IT$ @31 i per vinum hic significatur falsum, n. 6377; per mustum malum inde, n.3580;$ @32 amplecti falsum$ @33 intelligitur$ @34 Before Lev. IT$ @35 After falsa$ @36 i ac visionem cordum non ex ore Jehovae loqui$ @37 Before, juxta AIT$ @38 comburetur$ @39 et$ @40 cum$ @41 scorti$ @42 i intra Ecclesiam$ @43 ut quoque sunt,$ @44 sint$ @45 conjugalis IT$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church