Arcana Coelestia (Elliott) n. 8934

Previous Number Next Number See English 

8934. Vers. 21-23. Altare humi facies Mihi, et sacrificabis super illo holocausta tua et eucharistica tua, greges tuos, et armenta tua; in omni loco quo memoriam posuero nominis Mei, veniam ad te et benedicam tibi. Et si altare lapidum facias Mihi, non aedificabis illos caesos, quia si caelum tuum moveris super illo, et profanabis illud. Et non ascendes in gradibus super ad altare Meum, ut non reveletur nuditas tua super illo. `Altare humi facies Mihi' significat repraesentativum cultus in genere ex bono: `et sacrificabis super illo holocausta tua et eucharistica tua significat cultum in specie secundum cujusvis statum vitae spiritualis: greges tuos et armenta tua' significat bona interna et externa: `in omni loco quo memoriam posuero nominis fidei' significat statum fidei in Dominum apud unumquemvis: `veniam ad te et benedicam tibi' significat praesentiam Divini tunc et influxum: `et si altare lapidum facias Mihi' significat repraesentativum cultus in genere ex veris: `non aedificabis illos caesos' significat quod non ex propria intelligentia: `quia si caelum tuum moveris super illo' significat si ex proprio: `et profanabis illud' significat quod tunc nullus cultus: `et non ascendes in gradibus super ad altare Meum' significat non elevationem ad interiora quae caelestia: `ut non reveletur nuditas tua super illo' significat ideam cogitationis de illis sic falsis plenam, quae tunc manifestabitur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church