Arcana Coelestia (Elliott) n. 8944

Previous Number Next Number See English 

8944. Creditur in mundo quod homo ex naturae lumine, ita absque revelatione, scire possit plura quae religionis sunt, sicut quod Deus sit, quod Ille colendus, et quoque quod amandus, tum quod homo victurus sit post mortem, et plura alia quae ab illis pendent, et tamen ea sunt quae ex propria intelligentia; sed instructus sum per multam experientiam quod homo ex se prorsus nihil sciat de Divinis, et de illis quae vitae caelestis ac spiritualis sunt, absque revelatione; homo enim nascitur in mala amoris sui et mundi, quae sunt talia quae praecludunt influxum e caelis et aperiunt influxum ab infernis, ita quae occaecant hominem et ponunt in negativo quod Divinum sit, quod caelum et infernum, quodque vita post mortem; hoc patet manifeste ex eruditis orbis qui lumen suae naturae per scientias evexerunt supra lumen aliorum; quod hi prae aliis negent Divinum et pro Divino agnoscant naturam, notum est, et quoque quando ex corde et non ex doctrina loquuntur, quod negent vitam post mortem, tum caelum et infernum, consequenter omnia quae fidei sunt, quae vocant vincula pro vulgo; inde patet quale est lumen naturae absque revelatione; ostensum quoque est quod plures qui Theologiam Naturalem scripserunt, et ex lumine suae naturae dextre confirmaverunt illa quae doctrinae Ecclesiae suae fuerunt, in altera vita prae reliquis corde eadem negent, et quoque ipsum Verbum, quod prorsus destruere conantur, nam in altera vita corda loquuntur; ostensum quoque est quod iidem nihil influxus e caelo possint recipere sed solum ab infernis; inde patuit quale lumen naturae est absque revelatione, proinde quale id quod ex propria intelligentia. 2 Sed duo obvenerunt quae de ea re mentem in dubio ponebant; primum, quod antiqui qui gentiles, usque noverint quod Divinum sit, quod Hoc colendum, quodque homo quoad animam immortalis sit; alterum, quod etiam illa sciant plures gentes hodie apud quas nulla revelatio; sed quod antiquos concernit, illi non ex lumine suae naturae id sciverunt sed ex revelatione quae usque ad illos ab Ecclesia emanavit; Ecclesia enim Domini ab antiquissimis temporibus fuerat in terra Canaane, n. 3686, 4447, 4454, 4516, 4517, 5136, 6516; inde emanaverunt talia quae cultus Divini erant ad gentes circumcirca, et quoque ad Graecos vicinos, et ab his ad Italos seu Romanos; inde his et illis cognitiones de summo numine, et de immortalitate animae, de quibus eruditi illorum scripserunt. 3 Quod attinet gentes hodie quae etiam sciunt quod Divinum sit et quod vita post mortem, id non habuerunt ex lumine naturae suae sed ex religioso quod ab antiquis temporibus traxerunt, quod fundatum est super talibus quae per varias vias emanaverunt ab Ecclesia, ubi revelatio; hoc ex Divina Domini Providentia fuit; et quoque qui illorum ex religioso suo agnoscunt Divinum super omnia et ex religioso suo praestant charitatis officia proximo, quod in altera vita, cum instruuntur, recipiant vera fidei, et salventur, n. 2589-2604.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church