Arcana Coelestia (Elliott) n. 897

Previous Number Next Number See English 

897. Hic quia agitur de homine Antiquae Ecclesiae regenerato, significatur per 'videre,' agnoscere et fidem habere; quod 'videre' haec (x)significet, constare potest ex Verbo; ut apud Esaiam, Non spectastis ad factorem illius, et formatorem illius e longinquo non vidistis, xxii 11;

de civitate Zionis; 'formatorem e longinquo non videre' est non agnoscere, minus fidem habere: apud eundem, Impingua cor populi hujus, et aures ejus aggrava, ac oculos ejus obline, ne forte videat oculis suis et auribus suis audiat, et cor ejus intelligat et convertatur, et sanetur ei, vi 10;

'oculis videre' pro agnoscere et fidem habere: apud eundem, Populus ambulantes in tenebris viderunt lucem magnam, ix 2;

de gentibus quae fidem acceperunt; similiter ac hic, 'removit tectum, et vidit': apud eundem, Audient in die illo surdi verba libri, et e caligine et e tenebris oculi caecorum videbunt, xxix 18;

de conversione gentium ad fidem; 'videre' pro fidem accipere: apud eundem, Surdi audite, et caeci spectate videndo, xlii 18; similiter: apud Ezechielem, Quibus oculi ad videndum et non vident; quibus aures ad audiendum et non audiunt quia domus rebellionis illi, xii 2;

pro qui intelligere, agnoscere, et fidem habere possunt et non volunt. Quod 'videre' significet fidem habere constat manifeste ex repraesentatione Domini per serpentem aeneum in deserto, quod sanarentur omnes qui viderent illum, de quo apud Mosen, Pone serpentem super signum, et fiet omnis morsus, et viderit illum, et vivet;... factum est, si momordit serpens virum, et vidit ad serpentem aeris, et vixit, Num. xxi 8, 9;

ex quo quisque videre potest quod 'videre' significet fidem, nam quid ibi videre nisi repraesentativum fidei in Dominum? Inde quoque constat quod primogenitus Jacobi, Reuben, a videndo ita vocatus, significet in sensu interno fidem; videantur quae prius dicta de primogenitis Ecclesiae, n. 352 et 367.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church