Arcana Coelestia (Elliott) n. 8978

Previous Number Next Number See English 

8978. `In corpore suo exibit': quod significet statum veri absque jucundo etiam post pugnam, constat ex significatione `corporis' quod sit verum absque jucundo, de qua mox supra n. 8977, et ex significatione `exire' quod sit {1} postquam servivit sex annis, ita status post pugnam, nam per `servitium sex annorum' significatur status laboris et pugnae, n. 8975; quomodo cum hoc se habet, patet ex illis quae nunc supra n. 8977 dicta sunt. @1 d status post laborem i tempus postquam then postquam i cum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church