Arcana Coelestia (Elliott) n. 8983

Previous Number Next Number See English 

8983. `Mulier et nati hujus erit domino ejus': quod significet {1}quod bonum vero a spirituali adjunctum cum veris et bonis inde derivatis non vero erit appropriatum, constat ex significatione `mulieris' quod sit bonum spirituale vero adjunctum cum in pugna, de qua supra n. 8981,{2} ex significatione `natorum' quod sint vera et bona derivata, de qua mox supra n. (x)8982, et ex significatione `erit domino ejus' quod sit quod {3}pertinebunt ad spirituale a quo, et non ad verum, `dominus' enim est spirituale, n. 8981, et `servus' verum absque bono correspondente, n. 8974, proinde quod non erunt huic vero appropriata; nam per `virum et mulierem' in sensu interno significatur conjunctio veri et boni, conjugium enim in {4}terris (x)repraesentat conjugium caeleste, quod est boni et veri, et quoque amor conjugialis correspondet illi conjugio, n. 2727-2759, 2803; at inter servum et 2 mulierem a domino suo datam non est conjugium, sed copulatio qualis concubinae cum viro, quae copulatio non correspondet conjugio caelesti, quapropter etiam solvitur cum servus exit, {5}nam tunc' mulier cum natis {6} fit domini; causa quod talis copulatio {7}sit, est quia verum quod per `servum' repraesentatur est in externo homine, et bonum quod per `mulierem' est in interno; et bonum interni hominis non potest cum vero externi conjungi nisi {8}prius conjunctio facta sit in interno; hoc non fieri potest, quia servus repraesentat mere externum hominem cui bonum (x)correspondens non est nec appropriari potest; quod bonum interni hominis non possit cum vero externi conjungi (m)nisi prius conjunctio facta sit in interno, constare potest ex illis quae de regeneratione hominis n. 3321, 3469, 3493, 3573, 3616 3882, 4353, dicta sunt, nam regeneratio est conjunctio boni et veri.(n) @1 A first had quod bona...erunt appropriata then bona was altered to bonum but erunt appropriata remained unaltered.IT here read quod bonum... erunt appropriata but cp n. 8973.$ @2 i et$ @3 pertinebunt ad bonum spirituale a quo, et non ad verum, ita quod non erunt vero appropriata.$ @4 d terris i terra$ @5 tum quod sit cum$ @6 est$ @7 fit IT$ @8 primum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church