Arcana Coelestia (Elliott) n. 8985

Previous Number Next Number See English 

8985. `Et si dicendo dixerit servus': quod significet cogitationem tunc ex vero implantato, constat ex significatione `dicere' quod sit cogitatio, de qua n. 7094, 7107, 7244, et ex significatione `servi' quod sit verum absque bono correspondente, de qua n. 8974, hic verum illud confirmatum et implantatum, quia dicitur de illo servo cum exiturus, n. 8984. Dicitur quod `servus' sit verum, sed intelligitur homo qui in vero est absque bono correspondente; causa quod `servus' dicatur verum et non homo qui in tali vero, est quia loquela abstracta, hoc est, separata ab homine, est loquela angelica, nam in caelo cogitatur de re absque persona; cum enim ibi etiam persona cogitatur, tunc excitatur societas quae in tali re, et sic determinatur cogitatio illuc, 2 et figitur; nam in caelo, ubi cogitatio ibi praesentia, et praesentia flecteret ad se cogitationes illorum qui in societate, et sic turbaret influxum a Divino ibi; aliter cum abstracte cogitant de re, tunc cogitatio se diffundit undequaque secundum formam caelestem quam influxus procedens a Divino producit, et hoc absque ullius societatis turbatione; insinuat (t)se enim in societatum sphaeras communes, et tunc non tangit aut movet aliquem in societate, ita non deflectit aliquem a libero cogitandi secundum influxum a Divino; (x)verbo, cogitatio abstracta pervadere potest universum caelum absque remoratione ullibi, at cogitatio determinata ad personam vel ad locum figitur et sistitur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church