Arcana Coelestia (Elliott) n. 8989

Previous Number Next Number See English 

8989. `Et adducet illum (x) ad januam vel ad postem': quod significet statum [communicationis] veri confirmati et implantati cum bono spirituali, constat ex significatione `januae' quod sit introductio veri ad bonum, de qua n. 2356, 2385, hic veri confirmati et implantati, quod per servum Hebraeum {1}post servitium sex annorum' significatur, n. 8976, 8984; et quia `janua' est introductio, est quoque communicatio, nam per januam communicatur unum conclave cum altero; et ex significatione `postis' quod sit conjunctio veri istius cum bono, nam postis {2}est inter duo conclavia et conjungit illa; quod `postis' sit verum naturalis, videatur n. 7847. Quis non videre potest quod rituale hoc {3}de servis manentibus arcanum in se contineat, et quidem arcanum Divinum? a Jehovah enim e monte Sinai dictatum et mandatum est; qui non credunt aliquid sanctius (c)ac Divinius in Verbo esse quam quod apparet in littera, miraturi sunt quod haec et plura quae in hoc capite et in sequentibus continentur dictata sint viva voce a Jehovah; apparent enim in littera velut talia quae in legibus gentium sunt, sicut hoc de servis quod qui eorum non exire e servitio vult adduceretur ad januam seu ad postem et {4}a domino ejus perforaretur auris ejus subula; hoc in sensu litterae Divinum non sapit, sed usque {5}est maxime Divinum; verum hoc non patet nisi per sensum internum; sensus internus est quod qui in solis veris sunt et non in bono correspondente, at usque in jucundo recordationis bonorum spiritualium, n. 8986, 8987, aliquam communicationem et conjunctionem habeant cum bono spirituali; {6}hoc repraesentatum 2 est per quod servi auris ad januam vel ad postem perforaretur a domino suo, janua enim est communicatio, postis est conjunctio, auris est oboedientia, et perforare eam subula est repraesentativum {7}status in quo (x)mansurus; ita percipiunt haec angeli qui apud hominem qui legit hoc verbum; angeli enim non cogitant de janua, nec de poste, nec de aure et de ejus perforatione, et ne quidem de servo, sed {8}loco eorum de dicta communicatione (c)ac conjunctione; sunt enim angeli in intelligentia talium, quia sunt in luce; et non obveniunt illis nisi quam spiritualia et caelestia, non autem naturalia et mundana qualia sunt in sensu litterae Verbi, nam sensus litterae Verbi est naturalis et mundanus, {9}sensus autem internus ejus est spiritualis et caelestis; ille est pro hominibus, hic pro angelis, inde per Verbum 3 est communicatio et conjunctio caeli cum homine; ut arcana quae in hoc processu cum servis manentibus apud dominum suum ulterius pateant, dicendum est unde est quod janua et postis significent communicationem et conjunctionem; sunt angelis et spiritibus habitacula, quae {10} apparent prorsus sicut ea quae in mundo, n. 1116, 1626-1628, 1631, 4622; et quod arcanum -est, omnia et singula quae in habitaculis eorum apparent sunt significativa spiritualium; profluunt etiam ex spiritualibus quae in caelo, et quae inde in mentibus eorum; communicationes veri cum bono sistuntur ibi per januas, et conjunctiones per postes, et {11}alia per ipsa conclavia, per atria, per fenestras, et per varia decoramenta; quod ita sit, homo hodie, praecipue qui mere naturalis est, non potest credere quia non patent coram sensibus eorum corporis, sed usque quod talia visa sint prophetis, cum {12}interiora eorum aperta sunt in caelum, constat ex Verbo; mihi quoque millies appercepta et visa sunt; audivi etiam pluries eos dicentes quod januae conclavium eorum apertae sint cum communicabantur cogitationes 4 eorum mecum, et quod clausae cum non communicabantur; inde est quod `januae' in Verbo nominentur ubi agitur de communicatione, ut apud Esaiam, Abi, popule mi, intra in cubicula tua, et claude januam tuam post te; occulta te sicut parum momenti, usque dum transeat ira,xxvi 20;

`claudere januam post se, usque dum transeat ira' pro non communicatione cum malis, quae sunt `ira,' n. 3614, 5034, 5798, 6358, 6359, 6997, 8284, 8483: apud Malachiam, Num recipiet a vobis facies? dixit Jehovah Zebaoth, Quis etiam inter vos claudat potius januas? nec lucem accendatis super altari Meo frustra, i [8,] 9, 10;

`claudere januas' pro non communicare cum rebus sanctis {13}seu Divinis: apud Sachariam, Aperi, Libane, januas tuas, ut comedat ignis cedros tuas, xi I; `aperire januas' pro dare aditum seu communicationem: apud Davidem, 5 Praecepit aetheribus desuper, januas caelorum patefecit, Ps. lxxviii 23;

`patefacere januas caelorum' pro communicationem dare cum veris et bonis quae a Domino in caelis: apud eundem, Elegi ad januam stare in domo Dei mei quam habitare in tentoriis impietatis, Ps. lxxxiv II [A.V. 10];

`ad januam stare' pro communicare foris cum bono, quod est `domus Dei,' n. 3720: apud eundem, Attolite, portae, capita vestra, extollimini, ostia mundi, ut ingrediatur Rex gloriae, Ps. xxiv 7, 9;

`extolli ostia mundi' pro aperire et elevare corda ad Dominum, Qui est `Rex gloriae,' et sic dare communicationem, hoc est, ut influat cum bono charitatis et vero fidei; Dominus `Rex gloriae' vocatur ex vero quod ex bono: apud Esaiam, 6 Dixit Jehovah uncto suo {14}Chorescho, cujus apprehendi dextram, ad subjiciendum coram eo gentes, ut lumbos regum solvam, ad aperiendum coram illo januas, et portae non claudantur, Ego ante te ibo, et tortuosa (x)rectificabo, et dabo tibi thesauros tenebrarum et occultas opes latebrarum, ut cognoscas quod Ego Jehovah, Qui vocaverim te nomine tuo, Deus Israelis, xlv 1-3; hic de Domino quoad Humanum, qui in sensu repraesentativo est `Choreschus'; `aperire coram illo januas' {15}est dare aditum ad ipsum Divinum, inde est quod etiam quoad Humanum dicatur Deus, hic `Deus Israelis': apud Johannem, 7 Ecce dedi coram te januam apertam quam nemo potest claudere, quia exiguam habes potentiam, et servasti verbum Meum, nec abnegasti nomen Meum, Apoc. iii 8;

`dare januam apertam' pro communicationem cum caelo: apud eundem, Post haec vidi, et ecce janua aperta in caelo; audivi, Ascende huc ut ostendam tibi quae oportet fieri posthac, Apoc. iv I; `janua' manifeste ibi pro communicatione, quia agitur de revelatione quam accepturus e caelo; inde quoque patet quod communicatio repraesentetur ibi per `januam {16},` ut supra dictum: apud eundem, Ecce constiti ad januam et pulso; si quis audiverit vocem Meam et aperuerit januam, ingrediar ad illum et cenabo cum illo, atque ille Mecum, Apoc. iii 20;

{17}hic etiam `janua' manifeste pro aditu et communicatione cum caelo, 8 ubi Dominus, ac ita cum Domino: similiter apud Matthaeum, Venit sponsus, et virgines ingressae sunt ad nuptias, et janua clausa est; tandem venerunt reliquae virgines, dicentes, Domine, Domine, aperi nobis; Ille vero respondens dixit, Amen dico vobis, Non novi vos, xxv 10-12;

quid haec in sensu interno significant, videatur n. 4635-4638, quod nempe `virgines' sint qui intra Ecclesiam sunt, `habere oleum in lampadibus' est bonum charitatis in veris fidei, et `non habere oleum in lampadibus' est habere vera fidei et non in illis bonum charitatis; pro his `janua clausa' dicitur quia non communicant cum caelo, {18}hoc est, per caelum cum Domino; communicatio cum caelo, et per caelum, fit per bonum charitatis et amoris, non autem per vera quae fidei vocantur, absque bono `in illis'; quapropter hi vocantur `virgines 9 stultae,' illi autem `virgines prudentes': apud Lucam, Multi quaerent intrare, sed non poterunt; ex quo (x)surrexerit paterfamilias et occluserit januam; tunc incipietis foris stare et pulsare januam, dicentes, Domine, Domine, aperi nobis; sed respondens dicet vobis, Non novi vos unde sitis; tunc incipietis dicere, Edimus coram Te et bibimus, et in plateis nostris docuisti; sed dicet vobis, Non novi vos unde sitis; discedite a Me, omnes operarii iniquitatis, xiii [24,] 25-27;

hic quoque manifeste `janua' pro aditu et communicatione, ut supra; quod illi quibus occlusa est janua, et qui pulsant illam et non intromittuntur, sint qui in veris fidei sunt ex Verbo et non in bono charitatis, significatur per `edere coram Domino ac bibere, et audire Dominum in plateis docentem,' et tamen non vivere vitam fidei; nam qui hanc 10 non vivunt sunt `operarii iniquitatis': apud Johannem, Amen, amen, dico vobis, Qui non est ingrediens per januam in caulam ovium sed ascendit aliunde, is est fur et latro; qui vero ingrediens est per januam, pastor est ovium: Ego sum janua; per Me si quis introiverit, salvabitur, x 1, 2, 9;

`ingredi per januam' est per verum quod fidei ad bonum charitatis et amoris, ita ad Dominum, nam Dominus est ipsum Bonum, {20}etiam est Verum quod introducit, ita quoque janua, nam fides est ab Ipso. 11 Quod per `januam' significetur communicatio, apparet sicut locutio metaphorica seu comparatio, sed in Verbo non sunt locutiones metaphoricae seu comparationes, sed sunt reales correspondentiae; etiam comparationes ibi fiunt per talia quae correspondent, ut constare potest ex illis quae {21} de janua dicta sunt, quod nempe januae apud angelos et spiritus in caelo actualiter appareant, {22}et earum aperitio {23} et occlusio, secundum communicationes; ita quoque in reliquis. @1 hic $ @2 conjungit unum conclave alteri$ @3 aliquod$ @4 perforabit ibi dominus ejus aurem$ @5 after divinum$ @6 communicatio haec et conjunctio sistebant repraesentata per hoc rituale cum servo$ @7 manendi in eo statu$ @8 pro illis$ @9 at sensus $ @10 i illis$ @11 reliqua per conclavia, atria, porticus, et decoramenta varia$ @12 visus eorum spiritus apertus in coelum fuit$ @13 ac$ @14 see note, Volume III, p.88$ @15 pro$ @16 i in coelo$ @17 ibi$ @18 communicatio enim cum coelo, hoc est, per coelum cum Domino$ @19 illo$ @20 et est quoque $ @21 i supra$ @22 tum$ @23 i ut$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church