Arcana Coelestia (Elliott) n. 8991

Previous Number Next Number See English 

8991. `Et serviet illi in perpetuum': quod significet in aeternum, constat ex significatione `servire' quod sit oboedire, nam servi sunt qui oboediunt, et domini qui imperant; quod illi qui per servos repraesentati fuerunt sint qui {1}ex oboedientia bonum egerunt, non autem {2}ex affectione charitatis, ex praecedentibus constat; et ex significatione in perpetuum' quod sit in aeternum; `perpetuum' {3}in sensu litterae significat hic servitium apud dominum suum {4} usque ad finem vitae suae, at in sensu interno seu spirituali significat aeternum, quia statum post mortem; in aeternum dicitur quia illi qui bonum ex oboedientia fidei et non ex affectione charitatis agunt, qui repraesentati sunt per servos, in altera vita nusquam possunt perduci ad {5}statum boni, hoc est, ut ex bono agant, nam vita unumquemvis manet post mortem; qualis homo est cum moritur, talis manet, secundum vulgare hoc, arbor quo cadit, ibi jacet; non quod talis sit qualis est circa horas mortis sed qualis ex toto vitae suae curriculo tunc cum moritur; quapropter {6}qui imbuerant in vita in mundo solum ex oboedientia agere bonum, et non ex charitate, illi manent tales in aeternum; perficiuntur quidem quoad oboedientiam sed non pertingunt ad aliquid charitatis. @1 in obedientia boni sunt$ @2 in affectione ejus$ @3 After vitae suae$ @4 i in mundo$ @5 bonum$ @6 qui imbuerant ex vita non ex charitate agere bonum, sed solum ex obedientia fidei$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church