Arcana Coelestia (Elliott) n. 8998

Previous Number Next Number See English 

8998. `Populo alienigenae non potestatem habebit vendendi illam': quod significet non illis qui non ex fide Ecclesiae, constat ex significatione `alienigenae' quod sit qui extra Ecclesiam, ita qui non ex fide Ecclesiae, de qua n. 2049, 2115, 7996, et ex significatione `vendere' quod sit abalienare, de qua nunc supra n. 8997. Cum his ita se habet: qui nati sunt intra Ecclesiam et ab infantia imbuerunt principia veri Ecclesiae, non conjugia sociare debent cum illis qui extra Ecclesiam et sic imbuerunt talia quae non Ecclesiae sunt; causa est quia nulla conjunctio est inter illos in spirituali mundo, quisque enim in eo mundo consociatur secundum {1}bonum et inde verum; et quia nulla inter tales conjunctio est in spirituali mundo, nec ulla conjunctio debet esse in terra, nam conjugia in se spectata sunt conjunctiones animorum et mentium, quarum vita spiritualis est ex veris et bonis fidei (c)ac charitatis; idcirco etiam in caelo pro nefandis habentur conjugia in terra inter illos qui diversae religionis sunt, et magis {2}inter illos qui ab Ecclesia {3}cum illis qui extra Ecclesiam; haec quoque causa fuit quod prohibitum fuerit genti Judaicae et Israeliticae matrimonia contrahere cum gentibus, Deut. vii 3, 4, et quod fuerit prorsus nefandum (x)cum illis scortari, Num. xxv 1-9. [2] Hoc patet adhuc evidentius ab origine amoris conjugialis, quod sit ex conjugio boni et veri, n. 2727-2759; amor conjugialis cum inde descendit, est ipsum caelum in homine; hoc destruitur cum duo conjuges sunt dissimili corde ex dissimili fide. Inde nunc est quod ancilla ex filiabus Israelis, hoc est, ex illis qui ab Ecclesia, non vendenda esset populo alienigenae, hoc est, illis qui extra Ecclesiam sunt, nam hi dein desponsarent illam, hoc est, ei conjungerentur, et sic profanarent illa quae Ecclesiae sunt, quapropter {4}dicitur quod id sit `perfide agere." @1 bona et inde vera sua$ @2 d inter illos qui i si alter sit$ @3 ,et altera$ @4 de eo dicitur id perfide agere.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church