Arcana Coelestia (Elliott) n. 9013

Previous Number Next Number See English 

9013. `Ad occidendum illum dolo': quod significet inde malitiam (et aestum) ad deprivandum proximum vita aeterna, constat ex significatione `occidere' quod sit fidem et charitatem proximo adimere et sic eum privare vita spirituali, quae est vita aeterna, de qua n. 6767, 8902, et ex significatione `doli' quod sit malitia ex voluntate {1}praevia cogitatione seu praemeditato, ita ex proposito. Mala fiunt vel ex inimicitia, vel ex odio, vel ex vindicta, et illa vel per dolum vel absque dolo; sed mala per dolum sunt pessima quia dolus est sicut venenum quod tabe infernali inficit ac destruit, vadit enim per totam mentem, {2}usque ad interiora ejus; causa est quia qui in dolo est meditatur malum, et per id nutrit intellectum suum, et jucundat illum, (c)et sic destruit omne ibi quod est hominis, hoc est, quod est vitae ex bono fidei et charitatis. [2] Qui proximum dolo illaquearunt in mundo quoad mundana et terrestria, illi in altera vita dolo illaqueant {3}proximum quoad spiritualia et caelestia; et quia hoc faciunt in `occulto', relegantur in inferna post tergum, profunde secundum doli malignum (c)et nocivum; separantur sic ab illis qui a facie sunt; hi vocantur spiritus, {5}illi autem genii, n. 5035, 5977, 8593, 8622, 8625; genii, non admittuntur ad homines sicut {6}spiritus, quia illi influunt in affectiones quae sunt voluntatis, agendo contra bonum quod amoris et charitatis, tam clandestine ut nequaquam percipi possit, et per eam viam destruunt verum quod fidei; illi in infernis suis se invisibiles coram sociis reddunt; qui enim in abscondito egerunt in mundo, illi se invisibiles in altera vita reddere possunt, at cum apparent, inter se apparent sicut homines; sed inspecti ab angelis apparent sicut serpentes, nam illis natura serpentum est, et quod exit ab illis, est sicut venenum, et quoque est venenum spirituale; [3] quapropter `venenum' in Verbo significat dolum, et `serpentes venenati,' sicut aspides, reguli, viperae, significant dolosos, ut apud Davidem, In corde perversitates operamini: venenum illorum sicut venenum serpentis, sicut aspidis surdae, Ps. lviii 3, 5 (A.V. 2, 4):

apud eundem, Cogitant mala in corde, exacuunt linguam suam sicut serpens; venenum aspidis sub labiis illorum, Ps. cxl 3, 4 (A.V. 2, 3):

apud Esaiam, Ova aspidis ponunt, et telas araneae texunt; qui comedit de ovis illorum moritur, et quando quis exprimit, excluditur vipera, lix 5:

apud Hiobum, Venenum aspidum suget, occidet eum lingua viperae, xx 16:

apud Moschen, Venenum draconum vinum illorum, et fel aspidum crudele, Deut. xxxii 33:

apud Matthaeum, Vae vobis, Scribae et Pharisaei, hypocritae! quomodo, o serpentes, progenies viperarum, effugietis judicium Gehennae? xxiii 29, 33;

[4] dolus dicitur hypocrisis cum pietatem ore gerunt ac impietatem corde, vel cum charitatem ore at odium corde, vel cum innocentiam facie et gestu sed crudelitatem anima et pectore, proinde qui per innocentiam, charitatem, et pietatem fallunt; illi sunt `serpentes' et `viperae' in sensu interno, quia, ut supra dictum, tales in luce caeli {7}ab angelis inspecti apparent sicut serpentes, ac ut viperae, qui sub veris recondunt mala, hoc est, qui dolose vera inflectunt ad faciendum mala, nam illi quasi sub dentibus abscondunt venenum, et sic occidunt. [5] At qui a Domino in fide veri et vita boni sunt, a venenis illorum non possunt laedi, nam in luce sunt a (x)Domino in qua {8}dolosi apparent sicut serpentes, ac doli illorum ut venena; quod illi in tuto sint a Domino, intelligitur per Domini verba ad discipulos, Ecce do vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpios, (Luc.) x 19:

apud Marcum, Signa credentes haec sequentur: serpentes tollent; etiamsi letale quid biberint, non illis nocebit, xvi (17,) 18:

et apud Esaiam, Ludet sugens super foramine viperae, xi 8. [6] Qui interius infecti sunt `dolo spirituali, hoc est, hypocrisi', illi sunt qui intelliguntur per loquentes contra Spiritum Sanctum, quibus {10}nulla remissio: apud Matthaeum, Dico vobis, Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, (m)spiritus autem blasphemia non remittetur hominibus;(n) immo si quis dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur illi; qui vero dixerit contra (x)Spiritum Sanctum, non remittetur illi, neque in hoc saeculo, neque in futuro. Aut facite arborem bonam et fructum ejus bonum, aut facite arborem pravam et fructum ejus pravum; o progenies viperarum, quomodo potestis bonum loqui, cum mali sitis? xii 31-33 (,34);

(s)per `dicere verbum contra Spiritum Sanctum' est de illis quae Domini, {11}Ipsius regni et Ecclesiae sunt, tum quae Verbi, loqui bene at cogitare male, (c)ac facere bene (c)et velle male, nam sic latet intus in veris quae loquuntur falsum, et in bonis quae faciunt malum, quod est venenum absconditum; inde vocantur `progenies viperarum.' [7] In altera vita licet malo malum et quoque falsum loqui, non autem bonum et verum, quoniam omnes adiguntur ibi loqui ex corde, {12} ac non dividere mentem; qui aliter faciunt separantur a reliquis et reconduntur in infernis e quibus exire nusquam possunt; quod tales sint qui per dicentes verbum contra Spiritum Sanctum intelligantur, constat (c)a Domini verbis ibi, `Aut facite arborem bonam et fructum bonum, aut facite arborem pravam et fructum pravum: quomodo potestis bonum loqui cum mali sitis?' Spiritus Sanctus est Divinum Verum procedens a Domino, ita ipsum sanctum Divinum, quod sic interius blasphematur et profanatur.(s) [8] Quod `illis non remittetur' est quia hypocrisis seu dolus {13}circa sancta Divina inficit interiora hominis et destruit omne vitae spiritualis apud eum, ut supra dictum est, tandem usque adeo ut non alicubi integrum sit; remissio enim peccatorum est separatio mali a bono ac rejectio mali ad latera, n. 8393, quod non fieri potest apud quem omne bonum est destructum; ideo dicitur, `Non remittetur illi neque in hoc saeculo neque in futuro.' (m)Sunt quoque tales qui intelliguntur per `non indutum veste nuptiali, qui ligatus pedes et manus, et ejectus in tenebras exteriores,' Matth. xxii 11-13, {14}videatur n. 2132.(n) [9] Quod `dolus' in Verbo sit hypocrisis, constat ab his locis: apud Jeremiam, Vir a socio suo cavete, et super ullo fratre ne confidite; omnis namque frater supplantando supplantat, vir cum socio suo illudunt, et veritatem non loquuntur; docuerunt linguam suam loqui mendacium, habitare tuum in medio doli; ob dolum renuerunt cognoscere Me, dictum Jehovae, ix (3,) 4, 5 (A.V. 4-6):

apud Davidem, Perdes loquentes mendacium, virum sanguinum et doli abominatur Jehovah, (Ps.) v 7 (A.V. 6):

apud eundem, Beatus homo cui non imputat Jehovah iniquitatem, modo non in spiritu ejus dolus, Ps. xxxii 2:

et apud eundem, Libera animam meam a labio mendacii, a lingua doli, Ps. cxx 2;

pariter Ps. lii 4; Ps. cix 2. @1 praemeditato seu praevia cogitatione$ @2 i et$ @3 socios$ @4 abscondito$ @5 qui autem genii, hi$ @6 illi qui spiritus, quia$ @7 After inspecti$ @8 doli illi apparent$ @9 hypocrisi hoc est doli spirituali$ @10 non remittetur$ @11 i ac$ @12 i hoc est, secundum velle suum,$ @13 d circa sancta Ecclesia$ @14 tales enim apparent vita ut angeli, sed sunt diaboli$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church