Arcana Coelestia (Elliott) n. 9030

Previous Number Next Number See English 

9030. `Tantum cessationem ejus dabit': quod significet indemnificationem, constat ex significatione `cessationis' quod sit indemnificatio, hic veri spiritualis {1}quod infirmatum est per verum scientificum. Verum spirituale vocatur id verum quod una cum bono facit vitam interni hominis, at verum scientificum est id verum quod facit vitam externi hominis; hoc verum est ex sensu litterali Verbi, illud autem ex sensu interno Verbi, ita quoque ex genuina doctrina fidei Ecclesiae, nam haec doctrina est doctrina sensus interni. @1 cum vero scientifico quod in sensu literali Verbi, nam omnia quae in illo sensu Verbi sunt, vera sunt, et cum vero spirituali concordant, si spectantur quoad sensum internum, quapropter non vi damnum per negationem inferendum est; hoc significatur per indemnificationem$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church