Arcana Coelestia (Elliott) n. 9032

Previous Number Next Number See English 

9032. {1} Actum est in binis his versibus de vero spirituali, quod est verum doctrinae fidei {2} ex Verbo, infirmato per verum scientificum, quod est verum sensus litteralis Verbi; sed quia communiter creditur quod verum doctrina fidei Ecclesiae sit unum et idem cum vero {3}sensus litteralis Verbi, licet rem illustrare exemplo: verum genuinum doctrinae Ecclesiae est quod charitas erga proximum et amor in Dominum faciant Ecclesiam apud hominem, et quod amores illi insinuentur a Domino per fidem, hoc est, per vera fidei quae ex Verbo, consequenter quod non (t)sola fides; qui in illo vero est et consulit Verbum, confirmatur ubivis; at ubi offendit verba de fide et ibi non simul memoratur amor, haeret et incipit de vero doctrinae fidei suae dubium volvere; inde verum illud tamdiu infirmatur, et a reliquis quae indubiae fidei sunt, (x)separatur. 2 Sint illustrationi Domini verba de fide apud Marcum:

Qui crediderit et baptizatus fuerit salvabitur; qui vero non crediderit condemnabitur, xvi 16;

hic quia agitur de fide et non simul de amore, potest mens haerere in dubio de vero suae doctrinae quod amor caelestis insinuatus per fidei vera faciat Ecclesiam; sed cum interius spectatur verum hoc scientificum, hoc est, verum sensus litteralis Verbi, patet quod usque cum vero doctrinae concordet; per `baptizari' enim in sensu interno significatur regenerari, n. 4255, 5120 fin., et regenerari est {4}duci in bonum amoris et charitatis per vera fidei, n. 8548-8553, n. 8635-8640, n. 8742 - 8747; inde constat quod verum quod est sensus litteralis Verbi concordet cum vero doctrinae, modo intelligatur quid significatur per `baptizari'; et quod dicatur {5}, `qui non crediderit condemnabitur' est quia ille non baptizari potest, hoc est, regenerari, ita non introduci in Ecclesiam, minus fieri Ecclesia; est enim baptizatio symbolum regenerationis, et sic introductionis in Ecclesiam, quod fit in bonum per vera ex Verbo.' Ex his nunc patet quomodo intelligenda {6} quae in sensu interno 3 significantur per virum percutientem socium {7} lapide {8}aut pugno, et non moritur, sed decumbit in lecto, si {9}surrexerit et ambulaverit {10} super scipione suo, quod insons erit {11}, sed quod cessationem dabit, et {12} curabit; in sensu interno, si verum doctrinae fidei Ecclesiae infirmatum sit per verum scientificum quod ex Verbi sensu litterali, et tamen non exstinguitur, quod indemnificabitur et restituetur, quod fit per justam interpretationem. @1 Matth. xx 21, 22, written at the top of the of the page in A.$ @2 i Ecclesiae$ @3 ex Verbi sensu literali$ @4 After charitatis$ @5 i ibi$ @6 i sunt$ @7 i suum$ @8 vel$ @9 surrexit IT$ @10 i foris$ @11 i percutiens$ @12 i curando$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church