Arcana Coelestia (Elliott) n. 904

Previous Number  See English 

904. Quod 'locutus est Deus ad Noahum' significet Domini praesentiam apud hunc hominem Ecclesiae, constare potest ab interno sensu Verbi. Dominus cum unoquovis homine loquitur, nam quicquid est bonum et verum quod vult et cogitat homo, est a Domino: sunt apud unumquemvis hominem ad minimum bini spiritus mali et bini angeli; illi excitant mala ejus, hi autem inspirant bona et vera; omne bonum et veram quod angeli inspirant, est Domini, ita Dominus continue loquitur cum homine, sed prorsus aliter apud unum hominem quam apud alterum; cum illis qui se a spiritibus malis abduci patiuntur loquitur Dominus sicut absens seu e longinquo, vix ut dici queat quod loquatur; at cum illis qui a Domino ducuntur, loquitur Dominus praesentius; quod satis constare potest inde quod nusquam aliquis cogitare possit aliquid bonum et verum nisi a Domino;

[2] praesentia Domini praedicatur secundum statum amoris erga proximum et fide in quo est homo; in amore erga proximum est Dominus praesens, quia in omni bono, non ita in fide, ut eam vocant, absque amore; fide absque amore et charitate est separatum quid, aut disjunctum; ubi cumque conjunctio, erit medium conjungens, quod solum est amor e charitas; cuivis hoc constare potest ex eo quod Dominus misereatur cujusvis et unumquemvis amet et unumquemvis felicem facere in aeternum vult; qui ergo non est in tali amore ut aliorum misereatur alios amet et illos felices facere velit, is non potest esse conjunctus Domino quia dissimilitudo, et nihil minus quam imago; intueri Dominum per fidem, ut aiunt, et (x)odisse proximum, est non solum longinquo stare, sed etiam inter se et Dominum habere profundum infernale, in quod caderet si propius accedere vellet; nam est odium contra proximum, profundum illud infernale quod est intermedium:

[3] praesentia Domini apud hominem tunc primum datur cum amat proximum; in amore est Dominus; et quantum homo in amore, tantum est Dominus praesens; et quantum Dominus est praesens, tantum loquitur cum homine; homo nescit aliter quam quod cogitet ex se sed homo non unicam ideam cogitationis et ne quidem minimum idea habet a se, sed quod malum et falsum est, habet per malos spiritus ab inferno, et quod bonum et verum est, habet per angelos a Domino; talis est influxus, inde vita ejus et inde commercium ejus animae cum corpore. Ex his constare potest quid sit quod 'Deus locutus ad Noahum'; aliud significat 'dicere ad aliquem,' ut Gen. i 29; (x)iii 13, 14, 17; iv 6, 9, 15; vi 13; vii 1; et aliud 'loqui ad aliquem'; hic 'loqui ad Noahum' est praesens esse, quia nunc de regenerato homine agitur qui donatus charitate.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church