Arcana Coelestia (Elliott) n. 9055

Previous Number Next Number See English 

9055. `Ustionem pro ustione': quod significet si aliquid affectionis quae amoris interius in voluntario, constat ex significatione `ustionis' quod sit laesio seu exstinctio boni amoris; quod dicatur in voluntario, est quia bonum quod amoris est voluntatis, {1}et verum quod fidei est intellectus n. 9050 9051; quod sit interius in voluntario, est {2}quia `vulnus,' de quo sequitur, significat laesionem seu exstinctionem quae amoris exterius in voluntario; agitur enim hic, ut in praecedentibus, de laesionibus quae fiunt (x) {3}tam in interno homine {3}quam in externo, nam laesio intellectus interioris significatur per `oculum' et exterioris per `dentem,' et laesio potentiae veri interni hominis per manum' (c)ac potentiae externi per `pedem,' ut ostensum est; ita hic laesio voluntarii interni hominis per `ustionem' et externi per 'vulnus'; est {4} homini voluntarium internum et externum, sicut est ei intellectuale 2 internum et externum, de quo n. 9050 9051; voluntarium internum est ubi intellectuale internum, et voluntarium externum est ubi intellectuale externum, nam conjuncta {5}erunt; ubi enim verum ibi est bonum, et ubi bonum ibi verum, nam {6}verum absque bono non est verum, et {7}bonum absque vero non est bonum; bonum enim est esse veri, {3}at verum est existere boni; cum intellectu et cum voluntate hominis similiter se habet, intellectus {8}enim dicatus est {9}receptioni veri, et voluntas (t)dicata est receptioni boni; inde patet quod, cum {10}regeneratur homo, detur ei a Domino novus intellectus per {11}vera fidei, et nova voluntas per {12}bonum charitatis, et quod {13}ambo erant, et quoque conjuncta, ut homo regeneratus sit. 3 Quod `ustio' significet laesionem boni amoris, est quia per `ignem' significatur amor, n. 934, 2446, 4906, 5071, 5215, 6314, 6832, 6834, 6849, 7324 fin., 7575, 7852, et laesio boni amoris est concupiscentia ex amore sui; quod haec dicatur {14}ustio, videatur n. 1297, 5215; {15}concupiscentia quoque significatur per `adustionem' apud Esaiam, Loco aromatis tabes erit, et loco cinguli discissio, et loco operis implexi calvities, et loco togae cinctura sacci, adustio loco pulchritudinis,iii 24;

ibi de filia Zionis, per quam significatur Ecclesia caelestis, hoc est, Ecclesia quae in amore in Dominum est, n. 2362, 6729; `adustio' ibi est malum concupiscentiae {16}ex amore sui. 4 Qui non scit quod sensus internus in Verbo sit, credit quod superbi ornatus filiarum Zionis {17}in illo capite vers. 16-24 {18} memorati significent {19}tales, et quod propter {19}tales apud filias {20}Zionis populus {21}Judaicus et Israeliticus puniretur et caderet gladio, ut dicitur ibi vers. 25, 26; sed res prorsus aliter se habet; spiritualia et caelestia illius Ecclesiae sunt quae per ornatus illos significantur; quod non filia Zionis per `filiam Zionis' in Verbo intelligatur, cuivis qui legit Verbum, constare potest, modo consulat {22}et expendat loca apud prophetas ubi {23}Zion et filia Zionis nominantur, ex quibus visurus est quod filia Zionis sit Ecclesia. 1 at 2 d quia vulnus de quo sequitur sit exterius in illo i quia per vulnus, de quo sequitur, significetur laesio seu exstinctio affectionis quae exterius in voluntario @3 et$ @4 i enim$ @5 sunt$ @6 After bono$ @7 After vero$ @8 hominis$ @9 receptione$ @10 regeneretur$ @11 fidem$ @12 charitatem$ @13 simul erunt$ @14 adustio$ @15 hoc$ @16 quod est amoris sui$ @17 ibi$ @18 i ibi$ @19 talia$ @20 illas$ @21 Israeliticus et Judaicus$ @22 After nominantur$ @23 filia Zionis et ubi Zion$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church