Arcana Coelestia (Elliott) n. 915

Previous Number Next Number See English 

915. Quod 'exivit' significet quod ita factus, quod per 'Noahum et filios ejus' significetur homo Antiquae Ecclesiae, et per 'uxorem ejus, et uxores filiorum ejus' significetur ipsa Ecclesia, ex rerum serie constat, quae talis, quod sic facta sit Ecclesia Antiqua, nam haec sunt ultima seu clausula praecedentium: cum describitur Ecclesia in Verbo, vel per 'virum et uxorem' vel per 'hominem et uxorem' describitur; cum per virum et uxorem, significatur per 'virum' intellectuale seu verum, et per 'uxorem' voluntarium seu bonum; cum per hominem et uxorem, significatur per 'hominem' bonum amoris seu amor, et per 'uxorem' verum fidei, seu fides; ita per 'hominem' essentiale Ecclesiae, per 'uxorem' ipsa Ecclesia; ita passim in Verbo: hic quia huc usque actum est de formatione novae Ecclesiae, pereunte Antiquissima, per 'Noahum et filios ejus' significatur homo Antiquae Ecclesiae, et per 'uxorem ejus et uxores filiorum ejus cum illo' ipsi Ecclesia; quare hic alio ordine dicuntur quam in vers. Praec. 16: ibi, 'Exi tu et uxor tua, et filii tui, et uxores filiorum tuorum tecum,' ubi tu et uxor conjungitur, ac filii et uxores filiorum tuorum, et sic per 'tu ac filios' significatur verum, et per 'uxorem et uxores filiorum' bonum; hic autem non tali ordine, ex causa, ut dictum, quia per 'tu et filios' significatur homo Ecclesiae, ac per 'uxorem ejus et uxores filiorum ejus," ipsa Ecclesia; est enim clausula praecedentium. Antiquam Ecclesiam non constituit Noahus, sed filii ejus Shem, Ham et Japheth, sicut prius dictum; nam tres quasi Ecclesiae fuerunt quae hanc Ecclesiam Antiquam formarunt, de qua, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus; quae Ecclesiae prodierunt sicut natae ex una, quae Noahus vocatur; inde hic dicitur 'tu et filii tui,' tum 'uxor et uxore' filiorum.' @1 I has quem.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church