Arcana Coelestia (Elliott) n. 9182

Previous Number Next Number See English 

9182. `Si quando persuaserit vir virgini, quae non desponsata': quod significet bonum non conjunctum vero, constat ex significatione `persuadere' cum de viro et virgine (o)dicitur, quod sit allicere ad conjunctionem, ex significatione `viri' quod sit verum, de qua n. 3134, 7716, 9007, ex significatione `virginis' quod sit Ecclesia quoad bonum, de qua n. 3081, 4638, ita bonum quod Ecclesia, et ex significatione `desponsari' quod sit conjunctio. Paucis hic dicetur unde lex de illegitima conjunctione, de qua nunc agitur, causam et originem ducit {1}: omnes {2} leges latae filiis Israelis in caelo habent suam causam, et ex legibus ordinis ibi trahunt originem; leges ordinis in caelo sunt omnes ex Divino Vero et Bono quae procedunt a Domino, inde {3} sunt (o)leges boni amoris et {4} veri fidei; conjunctio boni et veri in caelo vocatur conjugium caeleste, et hoc repraesentatur in conjugiis in terra, et quoque per conjugia in Verbo significatur; inde patet quid involvunt conjunctiones illegitimae et quoque quid scortationes et adulteria; in his binis versibus agitur de illegitima conjunctione quae dein vel fit legitima, vel solvitur; de illegitima conjunctione quae dein fit legitima, agitur in hoc versu, et de illegitima conjunctione quae dein solvitur, agitur in versu sequente. [2] Illegitima conjunctio est quae fit non ex affectione conjugiali sed ex quacumque alia affectione, ut ex affectione pulchritudinis, ex affectione lucri, ex affectione dignitatis personae, et quoque quae fit ex lascivia; hae conjunctiones sunt illegitimae in principio, ex causa quia externa sunt quae conjungunt, et non simul interna; sed usque potest ex illis ut mediis postea fieri conjunctio legitima, quae fit cum conjunguntur animi, et quoque potest ex illis {5} postea fieri nulla conjunctio, quod {6} fit cum disjunguntur animi; quod ita sit, in mundo communiter notum est. [3] Conjunctio legitima, quae est animorum, fit cum ambo in simili bono et vero sunt, nam bonum et verum faciunt vitam hominis, bonum et verum morale et civile vitam externi hominis, et {7} bonum et verum spirituale vitam interni hominis; sciendum quod vita hominis non aliunde sit quam ex bono et {8} vero, nam bonum dicitur omne id quod homo amat, et verum omne id quod homo credit; seu quod idem, bonum dicitur omne id quod homo vult, et verum omne id quod homo intelligit; inde patet quod legitima conjunctio `fit' cum unus conjugum in vero est {9} et altera in correspondente bono; sic enim in binis illis repraesentatur conjugium caeleste, quod est {10} boni et veri; inde est quod amor conjugialis ex illo conjugio {11} descendat, videatur n. 2727-2759, 2803, 3132, 4434, (x)4835. [4] Ex his ut praemissis sciri potest quomodo se habet cum conjunctionibus de quibus in hoc et in sequenti versu agitur. Desponsationes ante conjugia ab antiquis temporibus usu receptae fuerunt, et repraesentabant conjunctionem primam, quae est interni hominis absque externo; ipsa dein conjugia repraesentabant conjunctionem alteram, quae est interni hominis cum externo; (m)nam cum regeneratur homo per bona et vera fidei, primum regeneratur internus homo et postea externus, quia hic ab illo, n. 3286, 3321, 3493, 3882, 8746. [5] Ex his patet quid per `desponsationem' et per `desponsari,' et quoque quid per `sponsum' et `sponsam,' in Verbo significatur, quod nempe per `desponsationem' conjunctio veri et boni in interno {12} homine, (c)ac per `sponsum,' ubi de Domino et de Ecclesia, bonum, ac per `sponsam' verum, ut in sequentibus {13} locis: apud Jeremiam, Recordatus sum tibi misericordiam juventutis tuae, amorem desponsationum tuarum, cum ivisti post Me in deserto, in terra non consita, ii 2;

ibi de Ecclesia Antiqua et de ejus instauratione a Domino; `amor desponsationum' est affectio vitae spiritualis, quae ex veris fidei et bono amoris est'; status desiderii, cum adhuc in ignorantia et defectu illorum (o)fuerunt, significatur per `ire post Me in deserto' et `in terra non consita': [6] apud Hoscheam, Feriam illis foedus in die illo {14} cum fera agri, et cum ave caelorum, et reptili terrae; et arcum et gladium et bellum frangam de terra; et desponsabo te Mihi in justitia et in judicio, et in misericordia et in miserationibus, ii (x)18, 19;

agitur ibi de instauratione Ecclesiae novae; `ferire foedus cum fera agri, cum ave, et cum reptili terrae' est conjunctio Domini per bonum et verum internum et externum apud hominem; `foedus' est conjunctio, n. 665, 666, 1023, 1038, 1864, (x)1996, 2003, 2021, 6804, (x)8767, 8778, `fera agri' est vita ex bono, n. 841, 908, `avis' est vita veri, n. 40, 745, 776, 991, 3219, 5149, 7441, `reptile terrae' sunt bona et vera externi et sensualis hominis, n. 746, 909; `frangere arcum, gladium, et bellum' est destruere doctrinam et vires falsi; `arcus' {15} est doctrina falsi, n. 2686, 2709, `gladius' est falsum pugnans contra verum, n. 2799, 4499, 6353, 7102, `bellum' est ipsa pugna, seu pugna spiritualis, n. 1664, 2686, 8273, `frangere' illa est destruere; [7] `desponsare in justitia et in judicio' est conjungi Domino in bono et vero; (o)`desponsare' est sibi conjungere, `justitia' {15} praedicatur de bono et `judicium' de vero, n. 2235; `desponsare in misericordia et in miserationibus' est ex amore erga illos qui in bono sunt, et in {16} amore erga illos qui in veris {17}; `misericordia {15} Domini' praedicatur erga illos qui in deficientia et tamen in desiderio boni, et miserationes' {18} erga illos qui in ignorantia et tamen in desiderio veri; ex his patet quod `desponsatio' sit conjunctio boni et veri apud hominem a Domino; (m)quisque {19} videre potest quod talia ibi significentur, nam coram perceptione solum ex naturali lumine patet quod Jehovah non feriat foedus cum fera agri, cum ave, ac cum reptili terrae, sed cum illis qui in bono et vero fidei sunt, ita cum bono et vero apud hominem, proinde quod talia in prophetico illo lateant {20}:(n) [8] apud Malachiam, Perfide egit Jehudah, quia profanavit sanctitatem Jehovae, quia amavit et desponsavit sibi filiam dei alieni, ii 11;

`desponsare filiam dei alieni' est conjungi malo falsi; `deus {21} alienus' est falsum, n. 4402 fin., 4544, 7873. [9] Quod `sponsus,' ubi agitur de Domino et de Ecclesia, sit bonum, et `sponsa' verum: apud Esaiam, Jehovah induit me vestibus salutis, amiculo justitiae texit me, sicut sponsus imponit cidarim, et sicut sponsa ornat se vasis suis, lxi 10:

apud Johannem, Vidi urbem sanctam Hierosolymam Novam descendentem a Deo e caelo, paratam sicut sponsam ornatam marito, Apoc. xxi 1, 2:

apud eundem, Dixit angelus, Veni, ostendam tibi sponsam Agni uxorem, Apoc. xxi 9, xxii 17 {22};

[10] ibi `sponsa' pro Ecclesia: apud Matthaeum, Jesus dixit ad discipulos Johannis, Num possunt filii nuptiarum lugere quamdiu cum illis est sponsus? venient {23} autem dies quando (x)auferetur ab illis sponsus, et tunc jejunabunt, ix 15; et Luc. v 34, 35;

`filii nuptiarum' dicuntur illi {24} qui in veris Ecclesiae sunt et recipiunt bonum, nam bonum quod a Domino est `sponsus'; quod `filii nuptiarum non lugeant quamdiu cum illis (t)est sponsus' est quod in statu beato (c)ac felici sint, ita apud Dominum, cum in veris conjunctis suo bono {25}; {26} `jejunabunt cum aufertur ab illis sponsus' est quod in statu infelici cum non amplius bonum conjunctum est veris; hic status est status ultimus Ecclesiae, ille vero status primus. [11] Simile per sponsum, ad cujus occursum exiverunt decem virgines, significatur apud Matthaeum xxv 1-12; virgines enim quae oleum habebant in lampadibus sunt qui bonum in veris suis habent, at quae non oleum in lampadibus (o)habebant sunt qui {27} non bonum in veris (o)habent, videatur n. 4638; (o)et quod oleum sit bonum amoris, n. 886, 3722, (x)4582: [12] apud Johannem, Johannes dixit, Non sum ego Christus, sed quod missus coram Ipso; qui habet sponsam sponsus est; amicus autem sponsi, qui stat et audit Ipsum, gaudio gaudet ob vocem sponsi, iii 28, 29;

`sponsa' pro vero quod fidei Ecclesiae {28}, et `sponsus' pro (x)bono quod amoris Ecclesiae, utrumque a Domino {28}, ita pro homine Ecclesiae, apud quem conjunctum est bonum veris; `amicus sponsi, qui stat et audit' pro fide veri, qui gaudio gaudiet ob vocem sponsi' pro affectione veri quod fidei. Ex his etiam patet quid in sensu interno intelligitur per gaudium et vocem sponsi et sponsae apud Esaiam (x)lxii 5; apud Jeremiam vii 34, xvi 9, xxv 10, xxxiii 11; Apoc. xviii 23; quod nempe (o)sit caelum et felicitas {29} ex conjunctione boni et veri apud hominem et angelum. @1 Paucis dicetur unde haec lex de conjunctione illegitima causam ac originem suum ducit$ @2 enim$ @3 et ita$ @4 i charitatis, ac$ @5 i ut mediis$ @6 quae$ @7 at$ @8 i ex$ @9 sit$ @10 i conjunctio$ @11 vere conjugialis inde$ @12 Interno altered to Interiore$ @13 i his$ @14 isto$ @15 i enim$ @16 ex$ @17 vero$ @18 miseratio$ @19 qui in aliqua perceptione est,$ @20 quia perceptio etiam ex naturali lumine rejicit quod Jehovah non foedus feriat cum fera agri, cum ave ac cum reptili terrae, et cogitat quod sit cum illis qui bono et vero fidei sunt, ita cum illis qui ab Ecclesia, proinde quod talia sint, quae in prophetico stylo latent$ @21 i enim$ @22 xxii 9, 17 AI xxi 9, 10 T$ @23 veniet AI$ @24 pro illis$ @25 i sunt$ @26 i quod$ @27 quae$ @28 Ecclesiae quod a Domino$ @29 After angelum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church