Arcana Coelestia (Elliott) n. 9210

Previous Number Next Number See English 

9210. `Non eris sicut faenerator': quod significet quod ex charitate id fiet, constat ex significatione `faeneratoris' quod sit qui bonum facit propter lucrum, nam `faenerator' concredit pecunias alteri propter usuram et fert opem alteri propter remunerationem; et quia genuina charitas non spectat lucrum aut remunerationem ut finem, sed bonum proximi, ideo per `non eris sicut faenerator' significatur quod ex charitate id fiet. Qui non scit quid charitas Christiana {1}, is potest credere quod non modo sit dare egenis et pauperibus sed etiam facere bonum concivi, {2} patriae, ac Ecclesiae propter quamcumque causam, seu ex quocumque fine; sed sciendum quod finis sit qui qualificat omnia facta hominis; si finis seu intentio sit facere bonum propter famam ut aucupetur honores aut lucrum, tunc bonum quod facit non est bonum quia est propter se, ita quoque ex se, at si finis est facere bonum propter concivem, vel patriam, vel Ecclesiam, ita propter proximum, tunc bonum quod facit est bonum, nam est propter ipsum bonum, quod in genere est ipse proximus, n. 5025, 6706, 6711, (x)6712, 8123; {3} sic etiam est propter Dominum, nam tale bonum non est ab homine sed a Domino, et quod a Domino est, hoc Domini est; hoc bonum est quod intelligitur a Domino apud Matthaeum, Quantum fecistis uni ex his fratribus Meis minimis, Mihi fecistis, xxv 40. 2 Sicut se habet cum bono, ita quoque se habet cum vero; qui (x)faciunt verum propter verum, illi quoque faciunt propter Dominum, quia ex Domino; facere verum propter verum est facere bonum, nam verum fit bonum cum ab intellectuali intrat in voluntatem et a voluntate {4}exit in actum; facere ita bonum est charitas Christiana. Qui bonum ex charitate Christiana faciunt, illi quandoque spectant famam inde propter honorem aut propter lucrum; sed prorsus aliter quam qui pro fine illa spectant, {5} spectant enim bonum {6}ac justum ut essentiale ac unicum, (d)ita in supremo loco, et tunc lucrum et honorem, et propter illa famam, ut non {7}essentialia respective, ita in infimo loco; {5} qui tales, cum in intuitione justi ac boni sunt, sunt sicut qui in proelio pugnant pro patria, et tunc nihil curant vitam, ita nec suam dignitatem (c)ac suas opes in mundo, quae tunc nihili sunt respective; at qui spectant se et mundum primo loco, illi sunt tales ut ne quidem videant justum et bonum, quia in intuitione sui et lucri sunt. Ex his {8}patet quid sit facere bonum propter se aut mundum, 3 et quid facere bonum propter Dominum aut proximum, et quae differentia inter illa {9}; differentia est tanta quanta inter duo opposita, ita quanta inter caelum et infernum; etiam qui propter proximum aut Dominum faciunt bonum, illi in caelo sunt, at qui propter se et mundum, illi in inferno sunt; nam qui propter proximum {10}et Dominum bonum faciunt amant {11}Dominum supra omnia et proximum sicut seipsum, quae praecepta sunt primaria omnium praeceptorum, Marc. xii 28-31, at qui propter se et mundum omnia faciunt, illi amant se super omnia, ita prae Deo, et proximum non modo contemnunt sed etiam odio habent si non unum faciat secum, et suus sit; hoc intelligitur per quod Dominus docet apud Matthaeum, Nemo potest duobus dominis servire, nam aut unum odio habebit et alterum amabit, aut uni adhaerebit et alterum contemnet; non potestis Deo servire et mammonae, vi 24. Sunt qui {12}utrique serviunt, sed illi sunt qui vocantur `tepidi, neque frigidi neque calidi, qui exspuuntur,' Apoc. iii 15, 16. Ex his nunc patet quid repraesentatum sit per faeneratores qui 4 usuram ceperunt, quod nempe illi qui propter lucra bonum faciunt; inde {13}liquet unde hoc quod non esset sicut faenerator, et super fratrem poneret usuram, ut quoque alibi apud Moschen, Non impones fratri tuo usuram argenti, usuram cibi, usuram (x)ullius rei, quae imponitur; alienigenae impones usuram, sed fratri tuo non impones usuram; ut benedicat tibi Jehovah Deus tuus in omni missione manus tuae super terra qua tu veniens ad possidendum eam, Deut. xxiii 20, 21; Lev. xxv 36-38;

`imponere fratri usuram argenti' est propter lucrum commodare vera, seu instruere, `imponere usuram cibi' est propter lucrum commodare bona veri; `argentum' enim est verum, n. 1551, 2954, (x)5658, 6914, 6917, et `cibus' est bonum veri, n. 5147, 5293, 5340, 5342, 5576, 5410, 5426, 5487, 5582, 5588, 5655, 5915, (x)8562; quod illis qui non id faciunt, benedicat Jehovah in omni missione manus eorum in terra, est quod illi in affectione boni et veri sint {14}, ita in felicitate quae est angelis in {15}caelo, nam in illa affectione seu in bono illius amoris est caelum homini, n. 6478, 9174; quod alienigenis {16}licuerit usuram imponere, erat quia per `alienigenas' significantur qui non aliquid boni ac veri agnoscunt (c)et recipiunt, n. 7996, ita qui solum lucri causa bonum faciunt; illi servient homini, quia servi sunt respective, 5 n. 1097 apud Davidem, Qui ambulat integer, et qui facit justitiam, et loquitur veritatem in corde suo, argentum suum non dat in usuram, et munus contra innocentem non accipit; qui fecerit hoc non dimovebitur in aeternum, Ps. xv 2, 5;

'argentum suum {17}dare in usuram' est solius lucri causa docere, ita bonum facere propter remunerationem: similiter apud Ezechielem, Vir justus qui facit judicium et justitiam, in usuram non dat, et faenus non accipit, xviii [5,] 8:

apud eundem, Qui ab egeno (x) inhibet manum suam, usuram et faenus non accipit, judicia Mea facit, in statutis Meis ambulat, vivendo vivet, xviii 17:

apud eundem, (x)Donum acceperunt in te ad effundendum sanguinem; usuram et faenus accepisti, et lucrum captasti a sociis tuis per violentiam, xxii 12;

haec de `urbe sanguinum,' per quam significatur falsum destruens verum et bonum, n. 9127; `usuram et faenus accipere' est lucri ac remunerationis causa bonum facere, ita non ex charitate; quod genuina charitas sit absque meritorio, videatur n. (x)2371, 2373, 2400, 4007 {18}, (x)4174, 4943, 6388-6390, 6392, 6478. @1 i est$ @2 i ac$ @3 i et$ @4 abit$ @5 i hi$ @6 aut$ @7 essentiale$ @8 constare potest$ @9 i est$ @10 aut$ @11 Deum super$ @12 utrisque IT$ @13 patet$ @14 i a Domino$ @15 coelis$ @16 liceat$ @17 non dare in usuram, est [non] facere bonum remunerationis causa$ @18 i fin.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church