Arcana Coelestia (Elliott) n. 9224

Previous Number Next Number See English 

9224. `Primogenitum filiorum tuorum dabis Mihi': quod significet quod etiam omnia fidei quae per illa, nempe addicanda sint Domino et non sibi, constat ex significatione `primogeniti filiorum quod sint omnia fidei Ecclesiae, de qua n. 2435, 6344, 7035, 7039, 7778, 8042, et ex significatione `dare Mihi' quod sit addicare Domino, nam per `Jehovam' in Verbo intelligitur Dominus. Omnia fidei, quae per `primogenitum filiorum' significantur, sunt quae ex bono charitatis sunt, nam fides ex hoc bono existit; vera enim sive ex Verbo sive ex doctrina Ecclesiae sumantur, nullatenus possunt fieri fidei nisi bonum sit cui implantentur; causa est quia intellectuale est quod primum recipit vera quoniam videt illa ac introducit illa ad voluntatem, et cum in voluntate sunt, tunc in homine sunt, voluntas enim est ipse homo; quapropter qui putat quod fides sit fides apud hominem priusquam vult illa et ex velle facit illa, valde fallitur; ipsa vera fidei nec prius vitam habent; omne id quod voluntatis est vocatur bonum quia amatur; ita verum fit bonum, seu fides {1} charitas, in voluntate. 2 Binae lites sunt quae Ecclesiam {2}a primaevis temporibus infestaverant, una, {3}num fides sit primogenitum Ecclesiae vel num charitas, altera, num fides separata a charitate salvet; quod illae lites exstiterint, causa fuit quod vera quae fidei erunt appercipiantur ab homine, non autem bonum quod charitatis, antequam homo regeneratus est; vera fidei enim intrant per viam externam, nempe per auditum, et se reponunt in memoria et inde in intellectuali apparent; bonum charitatis autem influit per internam viam, nempe per internum hominem, e caelo, hoc est, per caelum a Domino, et ideo non ad apperceptionem venit priusquam vera quae fidei dicuntur incipiunt amari propter usum bonum et propter vitam, quod fit cum fiunt voluntatis; inde nunc est quod primogenitum Ecclesiae dixerint fidem esse, et quoque attribuerint ei jus primogeniturae, hoc est, jus prioritatis et superioritatis super bonum charitatis, cum tamen bonum charitatis actualiter prius et superius est, et verum {4} fidei modo apparenter, videatur n. 3325, 3494, 3539, 3548, 3556, 3563, 3570, 3576, 3603, 3701, 4925, 4926, 4928, 4930, 4977, 5351, 6256, 6269, 6272, 6273. 3 Quod homo Ecclesiae in obscuro de his fuerit, est quia non perceperat quod omnia in universo se referant ad verum et ad bonum, et quod ad utrumque ut sit aliquid; {5}nec perceperat quod in homine binae facultates {6}sint, intellectus (x)et voluntas, et quod verum se referat ad intellectum, (c)et bonum ad voluntatem, et quod si non ad utrumque, non sit appropriatum homini; haec quia in obscuro {7}fuerunt, et tamen ideae cogitationis hominis super talibus fundantur, {8}ideo error coram naturali homine non manifestari potuit; cum tamen si semel manifestatus fuerit, (x)vidisset homo Ecclesiae ut in clara luce ex Verbo quod Ipse Dominus locutus est innumerabilia de bono charitatis, et quod id sit principale Ecclesiae, et quod fides non alibi quam in illo bono sit; bonum charitatis est facere bonum ex velle bonum. Vidisset etiam errores quos inducit doctrina fidei separatae a charitate, sicut quod homo possit velle malum et credere verum, consequenter quod verum cum malo concordet; tum quoque quod fides possit facere vitam caeli apud hominem cui vita infernalis est, proinde quod una vita (t)possit transcribi in alteram, et sic quod qui in inferno sunt possint elevari in caelum et inter angelos vivere vitam priori vitae contrariam, non considerantes quod vivere vitam contrariam vitae quam (d)homo imbuerat in mundo, sit privari vita; et qui hoc tentant sint sicut qui in agone mortis sunt et per diros cruciatus finiunt suam vitam. Tales errores et perplures alios inducit doctrina fidei separatae a charitate. @1 fit$ @2 ab antiquo tempore$ @3 quid primogenitum Ecclesiae, num fides sive charitas$ @4 i quod but virtually d$ @5 pariter non$ @6 Before binae$ @7 fuerant$ @8 idcirco$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church