Arcana Coelestia (Elliott) n. 923

Previous Number Next Number See English 

923. 'Et obtulit holocausta super altari': quod significet omnem cultum inde, ex illis quae hactenus dicta sunt, patet: holocausta erant principalia cultus Ecclesiae repraesentativae, ita dein sacrificia, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus. Quod holocausta in uno complexu significent cultum repraesentativum, constat quoque apud Prophetas; ut apud Davidem, Jehovah mittet auxilium tuum e sanctuario, et ex Zione fulciet te; recordabitur omnium munerum tuorum, et holocaustum tuum pingue faciet, Ps. xx 3,4;

et apud Esaiam, Quisquis custodit sabbatum a profanando illud,... introducam ducam eos ad montem sanctitatis Meae,... holocausta eorum et sacrificia eorum ad beneplacitum super altari Meo, lvi 6, 7; ubi 'holocausta et sacrificia' pro omni cultu; 'holocausta' pro cultu ex amore, 'sacrificia' pro cultu ex fide inde: interna hic describantur, ut communiter apud Prophetas, per externa.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church