Arcana Coelestia (Elliott) n. 9267

Previous Number Next Number See English 

9267. `Et pervertit verba justorum': quod significet ut appareant sicut vera boni, constat {1}ex significatione `pervertere verba justorum' quod sit ut appareant similia veris boni, `verba' enim sunt res ipsae, ita vera, et `justi' sunt qui in bono, n. 9263; quod `verba' sint vera, est quia {2}verbum in lingua originali significat id quod est aliquid, et quod realiter existit, inde quoque significat verum, nam ad verum se refert omne quod ex esse realiter existit; ex eo {3}etiam est quod Divinum Verum dicatur Verbum. @1 ex significatione pervertere, quod sit facere ut appareant; et ex significatione verborum justorum, quod sint similia veris boni$ @2 verbum...significat altered to verba...significant$ @3 quoque$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church