Arcana Coelestia (Elliott) n. 9297

Previous Number Next Number See English 

9297. `Tribus vicibus in anno videbitur omnis masculus tuus ad facies Domini Jehovae': quod significet continuam apparentiam et praesentiam Domini sic etiam in veris [quae] fidei, constat ex significatione `tribus vicibus in anno' quod sit completum et continuum, de qua n. 4495, 9198, ex significatione `videri' quod sit apparentia et praesentia, de qua n. 4198, 5975, 6893, ex significatione `masculi' quod sit verum fidei, de qua n. 2046, 7838, et ex significatione `facierum' cum de Jehovah, hoc est, Domino, quod sit Divinum Bonum Divini Amoris, seu Misericordia, de qua n. 222, 223, 5585, 7599; et quia Divinum Bonum Divini Amoris est Ipse Jehovah seu Dominus, ideo per `videri ad facies Domini Jehovae' simile significatur quod per videri a Domino; Dominus etiam est {1} Qui videt hominem, et sistit Se apud illum, datque et ut Se videat, ita homo non videt Dominum ex se sed ex Domino apud se. [2] Quomodo intelligitur quod continua apparentia et praesentia Domini sit etiam in veris fidei, paucis dicetur: praesentia Domini apud hominem est in bono apud illum, quia bonum facit vitam ejus, non autem verum nisi quatenus ex bono {2}; inde est, ut {3} supra n. 9296 dictum {2}, quod habitaculum Domini {4} in bono innocentiae apud hominem; cum itaque homo regeneratus est, tunc Dominus non modo praesens est in bono apud illum sed etiam in veris quae ex bono, nam vera tunc vitam habent ex bono, et sunt bonum in forma per quam boni quale potest appercipi; haec vera sunt quae (x)faciunt novum intellectum hominis, qui unum facit cum nova ejus voluntate; nam, ut prius dictum est, omnia se referunt ad verum et ad bonum, ac intellectus hominis dicatus est veris, at voluntas bono, ex quo vera; inde patet quomodo intelligendum quod tunc apparentia et praesentia Domini etiam sit in veris fidei; haec sunt quae significantur per quod `tribus vicibus in anno videretur omnis masculus ad facies Domini Jehovae'; inde dicitur quod videbitur masculus, quia per `masculum' significatur verum fidei; et ideo dicitur ad facies Domini Jehovae, quia per `Jehovam' significatur Esse Divinum, et per `Dominum' Existere Divinum ex Esse; inde esse apud hominem est bonum, et existere inde est verum. [3] Dicitur in Ecclesia quod fides sit a Domino, sed sciendum quod fides quae a charitate, sit a Domino, non autem fides separata a charitate, nam haec fides est a proprio et vocatur fides persuasiva, de qua in doctrina charitatis et fidei ante caput sequens; homo scire potest num fides apud se sit a Domino vel a semet; qui afficitur veris solum propter eruditionis famam, ut lucretur honores et opes, et non propter usum vitae bonum, is in fide persuasiva est, quae a semet et non a Domino. [4] Sunt etiam (x)vera fidei theoretica, et sunt practica; qui spectat theoretica propter practica, (c)et illa videt in his, et sic ex utrisque conjunctis usum vitae bonum, et afficitur illis et his propter hunc finem, is in fide est a Domino; causa est quia usus vitae, qui finis, est bonum apud illum, et secundum usum vitae omnia formantur; vera fidei sunt per quae formatio; quod ita sit, manifeste patet ex illis qui in altera vita; omnes quotcumque ibi sunt, rediguntur ad statum sui boni vel {5} ad statum sui mali, ita ad usum suae vitae, qui fuit finis, hoc est, quod super omnia amaverant, ac quod inde ipsum jucundum vitae eorum fuerat; ad hoc rediguntur omnes; vera vel falsa quae unum fecerunt cum illo usu, remanent, et quoque plura adsciscuntur quae se prioribus conjungunt ac complent usum, et faciunt ut usus in ipsa sua forma appareat; inde est quod spiritus et angeli sint formae sui usus; spiritus mali formae usus mali, hi sunt in inferno, {6} spiritus boni seu angeli formae usus boni, hi sunt in caelo; inde quoque est quod spiritus ad praesentiam ilico cognoscantur quales sunt; vera fidei ex facie et ejus pulchritudine quoad formam, et ipsum bonum, (o)quod est usus, ex igne amoris (o)ibi qui pulchritudinem vivificat, et quoque ex sphaera undante ex illis; ex his iterum constare potest quid sit praesentia Domini in veris fidei. @1 nam Dominus est Jehovah$ @2 i est$ @3 quod in$ @4 i sit$ @5 aut$ @6 i et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church