Arcana Coelestia (Elliott) n. 931

Previous Number Next Number See English 

931. Quod 'adhuc omnibus diebus terrae' significent omne tempus, constat ex significatione 'diei,' quod sit tempus, videatur n. 23, 487, 488, 493; quare hic 'dies terrae' est omne tempus quamdiu terra seu incola super tellure; incola super tellure tunc primum cessat esse cum amplius nulla Ecclesia; nam cum nulla Ecclesia, non amplius datur communicatio hominis cum caelo, qua communicatione cessante, omnis incola perit; Ecclesia se habet, ut prius dictum, sicut cor et pulmo in homine; quamdiu cor integrum est et pulmo, tamdiu vivit homo, ita quoque quamdiu Ecclesia respective ad Maximum Hominem, qui est universum caelum; quare hic dicitur 'omnibus diebus terrae sementis et messis, et frigus et aestus, et aestas et hiems, et dies et nox, non cessabunt'; inde constare quoque potest quod tellus in aeternum non duratura, sed quod quoque suum finem habitura, nam dicitur 'omnibus diebus terrae,' hoc est, quamdiu terra. [2] Quod autem credant finem terrae idem fore ac ultimum judicium de quo in Verbo, ubi de consummatione saeculi, de die visitationis, et de ultimo judicio agitur, in eo falluntur; nam ultimum judicium est cujusvis Ecclesiae cum vastata est seu cum in ea amplius nulla fides; ultimum judicium Antiquissimae Ecclesiae fuit cum periit, ut in posteritate ejus ultima proxime ante diluvium: ultimum judicium fuit Ecclesiae Judaica cum Dominus venit in mundum: ultimum judicium quoque futurum cum Dominis venturus in gloriam; non quod tunc peritura sit terra e periturus mundus sed quod pereat Ecclesia; at tunc semper nova Ecclesia a Domino resuscitatur; sicut tempore diluvii Ecclesia Antiqua et tempore Adventus Domini, Ecclesia primitiva gentium; ita quoque cum Dominus venturus in gloriam; quod quoque per 'novam caelum et novam terram' etiam intelligitur; [3] similiter ac apud unumquemvis regeneratum qui fit homo Ecclesiae seu Ecclesia, qui dum e novo creatus est, internus ejus homo vocatur 'novum caelum' et externus 'nova terra': praeterea etiam ultimum judicium est cuivis homini cum moritur, nam tunc secundum illa quae egit in corpore, judicatur vel ad mortem vel ad vitam. Quod per consummationem saeculi, finem dierum, aut ultimum judicium, non intelligatur aliud, proinde non mundi interitus, constat clare a Domini verbis apud Lucam, In illa nocte, erunt duo in lecto uno, unus assumetur, alter relinquetur: duae erunt molentes simul, una assumetur, et alter relinquetur: duo erunt in agro, unus assumetur et alter relinquetur xvii 34-36;

ubi ultimum tempus vocatur 'nox,' quia nulla fides, hoc est, charitas et quod 'relinquetur,' quo clare indicatur quod non periturus tunc mundus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church