Arcana Coelestia (Elliott) n. 9345

Previous Number Next Number See English 

9345. `Non habitabunt in terra tua': quod significet quod mala non simul erunt cum bonis Ecclesiae, constat ex significatione `habitatorum,' de quibus dicitur quod `non habitabunt {1} in terra tua,' quod sint mala, de qua supra n. 9342, ex significatione `habitare quod sit vivere, de qua n. 1293, 3384, 3613, et quod `habitare cum aliquo' sit vivere seu esse simul {2}, n. (x)4451, et ex significatione `terrae' quod sit Ecclesia quoad bonum, ita quoque bonum Ecclesiae, de qua n. 9325. @1 i simul$ @2 habitare cum aliquo quod sit simul vivere$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church