Arcana Coelestia (Elliott) n. 9348

Previous Number Next Number See English 

9348. `Quia erit tibi in laqueum': quod significet ex allectatione et {1} deceptione malorum, constat ex significatione `laquei' cum de malis, quod sit allectatio et deceptio. Quod mala allectent et decipiant, est inde quia omnia mala scaturiunt ex amoribus sui et mundi, n. 9335, et amores sui et mundi connascuntur homini, et inde homo jucundum vitae suae a prima nativitate sentit, immo inde vitam habet; quapropter illi amores sicut latentes venae fluvii cogitationem et voluntatem (o)hominis a Domino ad se, et a caelo ad mundum {2}, ita a veris et bonis fidei ad falsa et mala continue trahunt; ratiocinia ex fallaciis sensuum tunc imprimis valent, et quoque Verbi sensus litteralis perverse explicatus et applicatus; [2] haec et illa sunt quae per laqueos, tendiculas, foveas, retia, funes, pedicas, tum quoque per fraudes et dolos, in Verbo in sensu spirituali intelliguntur, ut apud Esaiam, Pavor et fovea et laqueus super te, habitator terrae, unde fiet, fugiens e voce pavoris cadet in foveam, et ascendens e fovea capietur laqueo; nam cataractae (x) ab alto apertae sunt, et commota sunt fundamenta terrae, xxiv 17-19:

et apud Jeremiam, Timor, fovea, et laqueus super te, habitator Moabi; qui effugerit timorem incidet (x) in foveam, et qui ascendit e fovea capietur laqueo, xlviii 43, 44;

`pavor et timor' est turba et commotio animi cum haeret inter mala et bona, et inde inter falsa et vera, `fovea' est falsum inductum per ratiocinia ex fallaciis (o)sensuum ad favendum jucundis amorum sua et mundi, `laqueus' est allectatio et deceptio mali inde: [3] apud (x)Esaiam, Ibunt et impingent retro, et frangentur, et illaqueabuntur, et capientur, xxviii 13;

`impingere retro' pro avertere se a bono et vero, `frangi' pro dissipare vera et bona, `illaqueari' pro allectari a malis amorum sui et mundi, `capi' pro auferri ab illis: [4] apud Ezechielem, Mater principum Israelis leaena; unus ex catulis (c)illius didicit rapere rapinam, homines devoravit; audiverunt de eo gentes, quarum in fovea captus est, et deduxerunt eum hamis in terram Aegypti: postea stupravit viduas, et urbes devastavit; desolata est terra et plenitudo ejus a voce rugitus ejus; ideo insidiatae sunt illi gentes circumcirca ex provinciis, et expanderunt super eum rete suum; in fovea earum captus est; posuerunt eum in cavea cum hamis, et deduxerunt eum ad regem Babelis in retibus, ut non audiretur vox ejus amplius in montibus Israelis, xix [2-] 4, 7-9;

hic profanatio veri successiva per allectamenta falsorum ex malis describitur; `mater principum Israelis' est Ecclesia ubi primaria vera; quod `mater' sit Ecclesia, videatur n. 289, 2691, 2717, 4257, (x)5581, 8897, et `principes Israelis' primaria vera, n. 1482, 2089, 5044; `leaena' est falsum ex malo pervertens vera Ecclesiae, `catulus leonis' est malum in sua potentia, n. 6367, `rapere rapinam et devorare homines' est destruere vera et bona, `homo' enim est bonum Ecclesiae, n. 4287, 7424, 7523, `gentes' sunt mala, n. 1259, 1260, 1849, 2588 fin., 4444, (x)6306, `fovea in qua captus a gentibus' est falsum mali, n. 4728, 4744, 5038, 9086, `terra Aegypti in quam hamis deductus' est scientificum per quod falsum, n. 9340, `stuprare viduas' est pervertere bona quae desiderant verum; quod `stuprare' sit pervertere, n. 2466, 2729, 4865, 8904, et `viduae' bona quae desiderant verum, n. 9198, 9200; `devastare urbes' est destruere doctrinalia veri Ecclesiae, n. 402, 2268, (x)2449, 2943, 3216, 4478, 4492, 4493, `desolare terram et plenitudinem ejus' est destruere omnia Ecclesiae, n. 9325, `vox rugitus leonis' est falsum, `expandere super eum rete' est allectare per jucunda amorum terrestrium et per ratiocinia inde, `deducere ad regem Babelis' est profanatio veri, n. i 1182, 1283, 1295, 1304, 1307, 1308, 1321, 1322, 1326 {3}. [5] Quod talia non eveniant quando homo non se et mundum super omnia amat, describitur ita apud Amos, Num rugiet leo in silva si rapina illi non? num cadet avis super laqueum terrae si tendicula illi non? num ascendet laqueus de terra si capiendo non ceperit? iii 4, 5. [6] Quod `laqueus' in spirituali sensu sit allectatio et deceptio per jucunda amorum sui et mundi, ita allectatio et deceptio malorum, et hoc per ratiocinia ex fallaciis sensuum quae favent illis jucundis, patet unicuivis, nam illaqueationes et captiones non aliunde sunt; diabolica turba nec aliud aggreditur apud hominem quam illos ejus amores quos jucundat omni modo, usque dum capitur; et cum captus est, ratiocinatur homo ex falsis contra vera et ex malis contra bona; et tunc non contentus est eo sed etiam jucundum captat in illaqueando et allectando alios ad falsa et mala; quod quoque hoc jucundum captet, est quia tunc unus ex turba diabolica est. [7] Quia `laqueus,' `tendicula,' `rete' significant talia, etiam significant destructionem vitae spiritualis, et sic perditionem, nam jucunda illorum amorum sunt quae destruunt et quae perdunt, quoniam ex illis amoribus, ut supra dictum est, scaturiunt omnia mala; ex amore enim sui scaturit contemptus aliorum prae se, dein subsannatio et vituperatio eorum, postea inimicitia si non favent, tandem jucundum odii, jucundum vindictae, (o)ita jucundum saevitiae, immo crudelitatis; ille amor in altera vita ascendit eo usque ut nisi Dominus faveat et det illis dominium super alios, Ipsum non modo contemnant sed etiam subsannent Verbum quod de Ipso, et tandem ex odio et vindicta contra Ipsum agunt, et quantum non possunt contra Ipsum, exercent talia cum saevitia et crudelitate contra omnes profitentes Ipsum; inde patet unde scaturit quod diabolica turba talis sit, quod nempe ex amore sui; quapropter (t)`laqueus' sicut significat jucundum amoris sui et mundi, etiam {4} significat destructionem vitae spiritualis et perditionem; nam omne fidei et amoris in Dominum, et omne amoris erga proximum {5}, per jucundum amoris sui et mundi, ubi dominatur, destruuntur {6}, videantur citata n. 9335. [8] (m)Quod illi amores sint origines omnium malorum, et quod infernum sit ex illis et in illis amoribus, (o)quodque illi amores sint ignes ibi, hodie in orbe ignotum est; cum tamen notum potuisset esse ex eo quod illi amores oppositi sint amori erga {7} proximum et amori in Deum, et quod oppositi {8} humiliationi cordis, et quod ex illis solis omnis contemptus, omne odium, omnis vindicta, et omnis saevitia ac {9} crudelitas, existat, quod quisque scire potest qui expendit.(n) [9] Quod (o)itaque `laqueus' destructionem vitae spiritualis et perditionem significet, patet (o)a sequentibus his locis: apud Davidem, Jehovah pluet super impios laqueos, ignem, et sulfur, Ps. xi 6;

`ignis et sulfur' sunt mala amoris sui et mundi; quod `ignis' id sit, videatur n. 1297, 1861, 5071, 5215, 6314, 6832, 7324, 7575, (x)9144, et quod `sulfur,' n. 2446; inde patet quid `laquei': apud Lucam, Ut subitus super vobis stet dies `ille', nam sicut laqueus veniet super omnes qui sedent super facie totius terrae, xxi 34, 35;

agitur ibi de ultimo tempore Ecclesiae, quando nulla {10} fides quia nulla charitas, quoniam {11} amores sui et mundi regnaturi; inde perditio {12}, quae est `laqueus': apud Jeremiam, Inveniuntur in populo Meo impii, speculantur sicut tendunt aucupes, constituunt perdentem ut homines capiant, v 26:

apud Davidem, Laqueos tendunt quaerentes animam meam, et quaerentes malum meum; loquuntur perditiones, et (x)dolos toto die meditantur, Ps. (x)xxxviii 13 [A.V. 12]:

apud eundem, Custodi me a manibus tendiculae, posuerunt mihi, et laqueis operantium iniquitatem; cadant in retia illius {13}, impii una, ego donec transeam, Ps. cxli 9, 10:

apud Esaiam, Erit in sanctuarium, licet in lapidem impulsus, et in petram offendiculi, duabus domibus Israelis, in laqueum et in tendiculam habitatori Hierosolymae; impingent inter illos multi, et cadent, et confringentur, et illaqueabuntur et capientur, viii 14, 15;

agitur ibi de Domino; `(o)lapis impulsus et petra offendiculi' pro scandalizatione, `laqueus et tendicula' pro perditione, nempe illorum qui oppugnant et destruere conantur vera et bona fidei in Dominum per falsa faventia amoribus sui et mundi; omnes enim superbi non modo scandalizantur sed etiam `illaqueantur' per id quod Divinum apparuerit in forma humana, et tunc non in regia majestate sed in specie contempta. Ex his nunc patet quod per `erit in laqueum' significetur allectatio et deceptio malorum, et inde perditio, ut quoque alibi apud Moschen, Ne pangas foedus cum habitatore terrae supra quam venturus, ne fiat in laqueum in medio tui, Exod. (x)xxxiv 12:

apud eundem, Non servies diis (c)illorum, laqueus namque hoc tibi, Deut. vii 16:

{14} apud eundem, Cave tibi ne forte illaqueeris post gentes, {15} et ne forte quaeras deos eorum, Deut. xii 30;

`gentes' sunt mala et inde falsa. @1 d et i ac A, et ex IT$ @2 i trahunt$ @3 quae leaena est est Ecclesia pervertens vera, catulus rapiens rapinam et stuprans viduas sunt falsa destruentia, gentes sunt mala allectantia et capientia, retia et hami sunt jucunda amorum terrestrium, fovea est falsum per ratiocinia ex illis, terra Aegypti ad quam deductus est scientificum ex quo ratiocinatio, deductio in retibus ad regem Babelis, est prophanatio veri$ @4 d etiam i et quoque$ @5 erga proximum et amoris in Dominum, quae faciunt vitam spiritualem apud hominem$ @6 destruitur IT$ @7 in$ @8 i sint$ @9 i omnis$ @10 i amplius$ @11 quia$ @12 dicitur laqueus, qui est perditio$ @13 illi IT$ @14 i et$ @15 i postquam perditae fuerint coram te,$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church