Arcana Coelestia (Elliott) n. 9352

Previous Number Next Number See English 

9352. Quod causa principalis fuerit propter Verbum, est quia Verbum est ipsum verum Divinum, quod docet hominem quod Deus sit, quod caelum sit et quod infernum, quod vita post mortem; et insuper docet quomodo vivet et credet ut in caelum veniat, et sic in aeternum felix sit; haec omnia absque revelatione, ita in hac tellure absque Verbo, prorsus ignota fuissent; et tamen homo ita creatus est ut quoad internum suum hominem non mori possit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church