Arcana Coelestia (Elliott) n. 9368

Previous Number Next Number See English 

9368. Qui in fide persuasiva sunt recedunt a fide si privantur honoribus et lucris, modo fama non periclitetur; nam fides persuasiva non est intus apud hominem sed stat foris solum in memoria, e qua depromitur cum docetur; quapropter illa fides cum suis veris post mortem evanescit, nam tunc manet solum illud fidei quod intus in homine est, hoc est, quod radicatum est in bono, ita quod factum {1} vitae. @1 i est$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church