Arcana Coelestia (Elliott) n. 9373

Previous Number Next Number See English 

9373. `Ascende ad Jehovam': quod significet conjunctionem cum Domino, constat ex significatione `ascendere' quod sit elevari versus interiora, de qua n. 3084, 4539, 4969, 5406, 5817, 6007, et inde quoque conjungi, n. 8760; quod sit cum Domino, est quia per `Jehovam' in Verbo intelligitur Dominus, n. 1343, 1736, 1793, 2004, 2005, 2018, 2025, 2921, 3023, 3035, 5663, 6280, (a)6281, 6303, 6905, 8274, 8864, 9315. Arcanum quod in sensu interno horum verborum etiam latet est quod filii Jacobi, quibus ut caput praeerat Moscheh, non vocati et electi sint, sed quod institerint ipsi ut cultus Divinus apud illos (x)institueretur, secundum illa quae n. 4290, 4293, dicta sunt; quare dicitur, Et ad Moschen dixit, Ascende ad Jehovam, sicut non Jehovah sed alius dixerit quod ascenderet; ob eandem causam in sequentibus dicitur quod populus non ascenderet, vers. 2, et quod {1}Jehovah non ad sepositos filios Israelis miserit manum suam, vers. 11, tum quod aspectus gloriae Jehovae fuerit sicut ignis comedens in capite montis oculis filiorum Israelis, vers. 17, et tandem quod Moscheh {2}die septimo vocatus intraverit in medium nubis; per `nubem' enim intelligitur Verbum in littera, n. 5922, 6343 fin., (a)6752, 6832, 8106, 8443, 8781, et apud filios Jacobi {3}erat Verbum separatum a sensu {4}suo interno, erant enim in cultu externo absque interno; quod manifeste constare potest ex eo quod nunc sicut prius dixerint, Omnia verba quae locutus Jehovah faciemus, vers. 3, et tamen vix praeterlapsi sunt quadraginta dies post hoc tempus, cum vitulum aureum pro Jehovah coluerunt; unde patet quod hoc in corde {5}eorum latuerit cum ore dicebant quod Jehovae soli servirent; cum tamen qui {6}per vocatos et electos intelliguntur (x)sunt illi qui in interno cultu sunt, et ab interno in externo, hoc est, qui in amore et in fide {7}in Dominum, et inde in amore erga proximum {8}sunt. @1 Dominus$ @2 i cum$ @3 id$ @4 ejus$ @5 latuerit apud illos, cum ore dixerunt$ @6 vocati et electi dicuntur$ @7 i cordis$ @8 After Dominum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church