Arcana Coelestia (Elliott) n. 9375

Previous Number Next Number See English 

9375. `Nadab et Abihu': quod significet doctrinam ex utroque, constat ex eo quod essent filii Aharonis; quapropter cum per `Aharonem' significatur Verbum, per `filios ejus' significatur doctrina, per majorem natu doctrina ex sensu (x)interno Verbi et per minorem natu doctrina ex sensu externo {1}ejus; doctrina ex Verbi sensu interno et doctrina ex Verbi sensu externo est una doctrina, nam qui in interno sunt etiam in externo sunt; Ecclesia enim Domini ubivis est interna et externa, interna est cordis et externa est oris, seu interna est voluntatis et externa est actionis; quando internum facit unum cum externo apud hominem, tunc quod est cordis etiam est oris, seu quod est voluntatis etiam est actionis, seu quod idem, tunc in ore est cor loquens et in actione est voluntas agens, absque {2}omni dissidentia; sic etiam est fides loquens et amor seu charitas agens, hoc est, Dominus a Quo fides et charitas. Quia Nadab et Abihu, filii Aharonis, repraesentabant doctrinam 2 ex Verbo, ideo illi, cum ex alia doctrina quam quae ex Verbo {3}cultum instituerent, occisi sunt; quod repraesentabatur per haec quae de illis apud Moschen, Sumpserunt filii Aharonis, Nadab et Abihu, vir turibulum suum, et dederunt in ea ignem, super quem posuerunt suffimentum, atque ita attulerunt ad Jehovam ignem alienum, de quo non praeceperat illis; ideo exivit ignis a coram Jehovah et comedit illos, ut morerentur coram Jehovah; et dixit Moscheh ad Aharonem, Hoc quod locutus est Jehovah, dicendo, In propinquis Meis sanctificabor, Lev. x 1-3;

per `ignem {4}alienum in turibulo' significatur doctrina aliunde quam ex Verbo; `ignis' enim est bonum amoris et `suffimentum' est verum fidei inde; ac bonum amoris et verum fidei sunt quae intrant doctrinam quae ex Verbo, et faciunt illam; inde patet cur `igne a coram Jehovah consumpti fuerint'; `in propinquis sanctificari' est apud illos qua Domino per bonum amoris et verum fidei ex Verbo conjuncti sunt; quod `ignis' sit bonum amoris caelestis, videatur n. 934, 4906, 5071 fin., 5215, 6314, 6832, 6834, 6849, 7324, 7852, 9055, et quod `suffimentum' sit fides ex bono amoris, {5}alibi ostendetur. @1 Verbi$ @2 ulla$ @3 i Domini$ @4 aliunde IT$ @5 in sequentibus, ubi de suffimento, ostendetur [e.g. n. 9475, 10295]$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church