Arcana Coelestia (Elliott) n. 9381

Previous Number Next Number See English 

9381. Vers. 3-5. Et venit Moscheh et renuntiavit populo omnia verba Jehovae et omnia judicia; et respondit [omnis] populus voce una, et dixerunt, Omnia verba quae locutus est Jehovah faciemus. Et scripsit Moscheh omnia verba Jehovae, et surrexit mane in matutino, et aedificavit altare sub monte, et duodecim statuas pro duodecim tribubus Israelis. Et misit pueros filiorum Israelis, et obtulerunt holocausta, et sacrificaverunt sacrificia pacifica Jehovae juvencos. `Et venit Moscheh et renuntiavit populo' significat illustrationem et informationem Domini per Divinum Verum, quod ab Ipso: `omnia verba Jehovae et omnia judicia' significat quae in Verbo vitae sunt in statu spirituali et naturali: `et respondit omnis populus voce una' significat receptionem intellectu ab illis qui vere ab Ecclesia: `et dixerunt, Omnia verba quae locutus est Jehovah faciemus' significat tunc receptionem corde: `et scripsit Moscheh omnia verba Jehovae' significat impressionem tunc vitae: `et surrexit mane in matutino' significat gaudium ex Domino: `et aedificavit altare sub monte' significat repraesentativum Divini Humani Domini quoad Divinum Bonum ab Ipso: `et duodecim statuas pro duodecim tribubus Israelis' significat repraesentativum Divini Humani Domini quoad verum Divinum quod ab Ipso in omni complexu: `et misit pueros filiorum Israelis' significat illa quae sunt innocentiae et charitatis: `et obtulerunt holocausta et sacrificaverunt sacrificia pacifica Jehovae juvencos' significat repraesentativum cultus Domini ex bono, et ex vero quod ex bono. @1 i cum Moscheh$ @2 repraesentativa$ @3 sola litera$ @4 i ejus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church