Arcana Coelestia (Elliott) n. 9391

Previous Number Next Number See English 

9391. `Et obtulerunt holocausta et sacrificaverunt sacrificia pacifica Jehovae juvencos': quod significet repraesentativum cultus Domini ex bono, et ex vero quod ex bono, constat ex repraesentatione `holocaustorum et sacrificiorum' quod sint cultus Domini in genere de qua n. 922, 6905, 8936, et in specie quod `holocausta' sint cultu Domini ex bono amoris, et (x)'sacrificia' ex vero fidei quod ex bono n. (x)8680, et ex significatione `juvencorum' quod sint bonum innocentiae et charitatis in externo seu naturali homine, de qua sequitur; bestiae {1}quae sacrificabantur significabant quale boni et veri ex quibus cultus n. 922, 1823, 2180, 3519; quod bestiae {2}mites et utiles significent caelestia quae boni amoris et spiritualia quae veri fidei, et quod ideo in sacrificiis adhibitae fuerint, videatur n. 9280. Quod `juvencus' significet bonum innocentiae et charitatis in externo seu naturali homine, est quia illa quae ex armento erant significabant affectiones boni et veri in externo seu naturali homine, et illa quae ex grege affectiones boni et veri in interno seu spirituali homine, n. 2566: 5913, 6048, 8937, 9135; quae ex grege, erant agni, caprae, oves, arietes: hirci, et quae ex armento, erant boves, juvenci, vituli; agni et oves significabant bonum innocentiae et charitatis in interno seu spirituali homine, inde vituli et juvenci, quia in teneriore aetate quam boves erant, significabant simile in externo seu naturali homine. 2 Quod `juvenci et vituli' id bonum significent, constat a locis in Verbo ubi nominantur, ut apud Ezechielem, Pedes quattuor animalium, pes rectus, et vola pedum eorum quasi vola pedis vituli, iique micantes sicut species aeris laevigati, i 7;

ibi de cherubis, qui describuntur per `quattuor animalia'; quod `cherubi' sint custodia seu providentia Domini ne ad Ipsum sit aditus quam per bonum, videatur n. 9277 fin.; bonum externum seu naturale repraesentabatur per pedem dextrum, et per volam pedum quod esset quasi vola pedis vituli; `pedes' enim significant illa quae sunt naturalis hominis, `pes rectus' illa quae sunt boni, et `vola pedum' {3}quae sunt ultima, in naturali homine; quod `pedes' illa significent, videatur n. 2162, 3147, 3761, 3986, 4280, 4938-4952, 5327, 5328, et calcanei, plantae, volae, et ungulae sint ultima in naturali homine, n. 4938, 7729; quod `volae pedum micuerint sicut species aeris laevigati,' erat {4}quia `aes' significat bonum naturale, n. 425, 1551, et `aes micans sicut laevigatum' bonum a luce caeli, quae est verum Divinum procedens a Domino, splendens; ex his patet quod per `vitulum' significetur bonum externi seu naturalis hominis: similiter apud Johannem, 3 Circa thronum erant quattuor animalia plena oculis ante et retro; et primum animal simile leoni, alterum vero animal simile vitulo, tertium autem animal habens faciem sicut homo, quartum denique animal simile aquilae volanti, Apoc. iv 6, 7;

hic quoque per `quattuor animalia,' quae sunt cherubi, significatur custodia et providentia Domini ne adeatur nisi per bonum amoris; ipsa custodia fit per verum et inde bonum, et per bonum et inde verum; verum et inde bonum in externa forma significantur per `leonem' et `vitulum,' ac bonum et inde verum in interna forma per `faciem hominis' et `aquilam volantem'; quod `leo' sit verum ex bono in sua potentia, videatur n. 6367, inde `vitulus' ipsum bonum inde: apud Hoscheam, 4 Revertimini ad Jehovam, dicite ad Ipsum, Omnem aufer iniquitatem,, et accipe bonum, et rependemus juvencos labiorum nostrorum, xiv 3 [A.V. 2];

quid sit `retribuere juvencos labiorum,' nemo scire potest nisi sciat quid significant `juvenci' et quid `labia'; quod sit confessio et gratiarum actio ex bono corde, patet, nam dicitur `revertimini ad Jehovam, et dicite ad Ipsum, Accipe bonum,' et tunc, `retribuemus juvencos labiorum,' pro ex bonis doctrinae Jehovam confiteri, et Ipsi gratias agere; `labia' enim sunt quae doctrinae, n. 1286, 1288: apud Amos, 5 Attrahitis habitationem violentiae; cubant super lectis eboris, et edunt agnos de grege, et vitulos e medio saginarii, vi 3, 4;

describuntur ibi illi qui in abundantia cognitionum boni et veri sunt, et usque male vivunt; `edere agnos de grege' est discere et appropriare sibi bona innocentiae quae interni seu spiritualis hominis, `edere vitulos e medio saginarii' pro discere et appropriare sibi bona innocentiae quae externi seu naturalis hominis; quod `edere' sit appropriare, videatur n. 3168, 3513 fin., 3596, 3832, 4745, quod `agni' sint bona innocentiae, n. 3994, 3519, 7840; quia `agni' sunt bona innocentiae interiora, sequitur quod `vituli e medio saginarii' sint bona innocentiae exteriora; nam in Verbo imprimis prophetico familiare est agere de vero ubi de bono, ob conjugium caeleste, n. 9263, 9314, et quoque dicere de externis ubi de internis; etiam `saginarium' et `pingue' significat bonum amoris interioris, n. 5943 pariter apud Malachiam, Exorietur vobis, timentes nominis Mei, sol justitiae, et sanitas in alis, ut exeatis et crescatis sicut vituli saginarii, iii 20 [A.V.iv 2]:

6 apud Lucam, Pater de filio prodigo qui reversus paenitentiam cordis egit, Efferte stolam primariam et induite eum, et date annulum in manum ejus, et calceos in pedes; insuper adducite vitulum saginatum et mactate, ut comedentes laetemur, xv 22, 23;

qui modo sensum litterae capit {5}credit quod non altiora hic lateant, cum tamen singula involvunt caelestia, sicut quod induerent illum stola primaria, quod darent annulum in manum ejus, et calceos in pedes, et {6}adducerent vitulum saginatum et mactarent, ut comedentes laetarentur; per `filium prodigum' intelliguntur qui divitias caelestes, quae sunt cognitiones boni et veri, prodegerunt, per `reditum ejus ad patrem, et confessionem quod non dignus esset vocari filius ejus' significatur paenitentia cordis et humiliatio, per `stolam primariam qua indueretur' significantur {7}communia vera, n. 4545, 5248, 5319, 5954, 6914, 6917, 9093, 9212, 9216, et per `vitulum saginatum' {7}communia bona veris illis correspondentia{8}. Simile per `vitulos et juvencos' significatur alibi, ut Esai. xi 6; Ezech. xxxix 18; Ps. xxix 6; Ps. lxix 32 [A.V. 31]; tum in holocaustis et sacrificiis, Exod. xxix 11, 12 seq.; Lev. iv 3 seq., 13 seq., viii 15 seq., ix 2, xvi 3, xxiii 18; Num. viii 8 seq., xv 24 seq., xxviii 19, 20; Jud. vi 25-29; 1 Sam. i 25, xvi 2.; 1 Reg. xviii 23-26, 33. 7 Quod filii Israelis fecerint sibi vitulum aureum et eum pro Jehovah coluerint, Exod. xxxii 1-fin., causa fuit quia in corde eorum permansit idololatria Aegyptiaca, tametsi ore confessi {9}sunt Jehovam; in Aegypto inter idola fuerunt praecipua vitulae ac vituli ex auro, ob causam quia `vitula' significabat verum scientificum, quod est verum naturalis hominis, et `vitulus' bonum ejus, quod est bonum naturalis hominis, tum quia aurum significabat bonum; {10}hoc bonum et id verum in effigie sistebantur ibi per {11}vitulos et vitulas ex auro, {12}at cum repraesentativa caelestium ibi versa sunt in idololatrica et demum in magica, tunc ibi sicut alibi ipsae effigies quae repraesentabant factae sunt idola, et coeperunt coli; inde idololatriae veterum et {13}magiae Aegyptiacae; Antiqua enim Ecclesia, quae successit Antiquissimae, 8 fuit Ecclesia repraesentativa, cujus omnis cultus constabat in ritibus, statutis, judiciis, et praeceptis, quae repraesentabant Divina et caelestia, quae sunt interiora Ecclesiae; illa Ecclesia post diluvium per multum orbis Asiatici extensa fuit et quoque in Aegypto {14}fuit; sed in Aegypto excolebantur scientifica illius Ecclesiae, unde illis scientia correspondentiarum et repraesentationum prae reliquis, ut constare potest ex hieroglyphicis, exque magiis et {15}idolis ibi, tum ex variis quae de Aegypto memorantur in Verbo; inde est quod per `Aegyptum' in Verbo significetur scientificum in genere tam quoad verum quam quoad bonum, tum naturale, nam scientificum est naturalis hominis; hoc etiam vitula et vitulus significabant. Quod Ecclesia Antiqua, quae fuit repraesentativa, per plura 9 regna extensa fuerit, et quoque quod fuerit in Aegypto, videatur n. 1238, 2385, 7097; quod scientifica Ecclesiae imprimis in Aegypto exculta fuerint, et quod ideo per `Aegyptum' in Verbo significetur scientificum in utroque sensu, n. 1164, 1165, 1186, 1462, 4749, 4964, 4966, 5700, 5702, 6004, 6015, 6125, 6651, 6679, 6683, 6692, 6693, 6750, 7779 fin., 7926; et quia {16}verum scientificum et ejus bonum est verum et bonum naturalis hominis, quod ideo etiam per `Aegyptum' in Verbo significetur naturale, n. 4967, 5079, 5080, 5095, (x)5160, 5276, 5278, 5280, 5288, 5301, 6004, 6015, 6147, 6252; ex his nunc 10 patet quod vitulae et vituli inter primaria idola Aegypti fuerint, ob causam quia vitulae et vituli significabant {16}verum scientificum et ejus bonum, {17}quae sunt naturalis hominis; simile {18}cum ipsa Aegypto, sic ut Aegyptus et vitulus ejusdem significationis essent; quapropter de `Aegypto' ita dicitur apud Jeremiam, Vitula pulcherrima Aegyptus, excidium e septentrione venit; et mercenarii ejus in medio ejus sicut vituli saginarii, xlvi 20, 21;

`vitula' est verum scientificum quod {19}naturalis hominis, `(x)mercenarii qui vituli' sunt qui bonum propter lucrum faciunt, n. 8002; ita `vituli' sunt bonum tale quod non in se bonum est, sed jucundum naturalis hominis separati a spirituali; hoc jucundum est in quo fuerunt filii {20}Jacobi, quod in se idololatricum est; quapropter illis permissum fuit id notum facere et testari per adorationem vituli, Exod. xxxii 1-fin.; id quoque ita describitur apud Davidem, 11 Fecerunt vitulum in Chorebo, et incurvaverunt se fusili, et permutarunt gloriam in effigiem bovis comedentis herbam, Ps. cvi 19, 20;

per `facere vitulum in Chorebo et incurvare se fusili' significatur cultus idololatricus, qui est rituum, statutorum, judiciorum, et praeceptorum, solum in externa forma et non simul in interna; quod gens illa in externis absque interno fuerit, videatur n. 9320 fin., 9373, 9377, 9380, 9381, et quod sic corde suo idololatrica, n. 3732 fin., 4208, 4281, 4825, 5998, 7401, 8301, 8871, 8882; quod `permutaverint gloriam in effigiem bovis comedentis herbam' significat quod abalienaverint se ab internis Verbi et Ecclesiae et coluerint externum, quod modo est scientificum absque vita; `gloria' enim est internum Verbi et Ecclesiae, videatur Praefatio ad Gen. xviii, n. 5922, 8267, 8427, `effigies bovis' est simulacrum boni in (t)forma externa, {21}`effigies' enim est simulacrum, ita quod absque vita, et `bos' est bonum in naturali, ita in externa forma, n. 2566, 2781, 9135, `comedere herbam' est appropriare sibi illud modo scientifice, `comedere' enim est appropriare, n. 3168, 3513 fin., 3596, 4745, et `herba' est scientificum, n.7571. 12 Quia talia per `vitulum aureum' qui pro Jehovah colebatur a filiis Israelis, significabantur, ideo Moscheh sequenti modo cum illo procedebat, Peccatum vestrum quod fecistis, vitulum, sumpsi, et combussi eum igne et contudi eum molendo probe, usque dum attenuatus est in pulverem, et pulverem ejus projeci in rivum descendentem e monte, Deut. ix 21;

cur {22}ita cum vitulo aureo factum sit, nemo scit nisi sciat quid significat `comburi igne, {23}contudi, moli, et attenuari in pulverem,' et quid `rivus descendens e monte in quem pulvis projiciebatur'; describitur {24}status illorum qui colunt externa absque interno, quod nempe sint in malis amorum sui et mundi, (c)ac in falsis inde quoad illa quae a Divino, ita quoad Verbum; `ignis' enim quo comburebatur est malum amoris sui et mundi, n. 1297, 1861, 2446, 5071, 5215, 6314, 6832, 7324, 7575, `pulvis in quem contusus' est falsum inde confirmatum ex sensu litterae Verbi, et `rivus ex monte Sinai' est verum {25}Divinum, ita Verbum in littera, hoc enim descendit inde; qui enim in externis sunt absque interno, Verbum ad favorem suorum amorum explicant, et inibi terrestria et prorsus non caelestia vident, sicut Israelitae et Judaei olim et quoque hodie. Similia etiam repraesentata sunt per vitulos Jeroboami in Bethele 13 et in Dane, 1 Reg. xii 26-fin. et 2 Reg. xvii 16, de quibus ita apud Hoscheam, Regem fecerunt et non a Me, principes fecerunt et non novi; argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola, ut excidatur; deseruit vitulus tuus, Samaria, nam ex Israel etiam ille; faber fecit eum, et non Deus ille, quia in frusta fiet vitulus Samariae, viii 4-6;

agitur ibi de perverso intellectu et prava explicatione Verbi ab illis qui in externis sunt absque interno, manent enim in Verbi {26}sensu litterae, quem trahunt ad favendum suis amoribus et principiis inde captis; `regem facere et non a Me, et principes facere et non novi' est verum et primaria vera excludere ex proprio lumine et non a Divino, `rex' enim in sensu interno est verum, n. 1672, 2015, 2069, 3009, 4581, 4966, 5044, 5068, 6148, et `principes' sunt primaria vera, n. 1482, 2089, 5044, `argentum suum et aurum suum {27}facere idola' 14 est scientifica veri et boni ex Verbi sensu litterae pervertere ad favorem suarum cupiditatum, et usque illa ut sancta colere, tametsi, quia ex propria intelligentia, absque vita sunt, `argentum' enim est verum et `aurum' est bonum quae a Divino, ita quae sunt Verbi, n. 1551, 2954, 5658, 6914, 6917, 8932, et `idola' sunt {28}doctrinalia ex propria intelligentia, {29}quae ut sancta coluntur, et tamen nullam in se vitam habent, n. 8941; inde patet quod per `regem et principes,' tum per `argentum et aurum' significentur falsa ex malo, nam quae ex proprio sunt ex malo {30}sunt, et inde falsa sunt, tametsi extrinsecus apparent ut vera, quia ex Verbi sensu {31}litterae desumpta; inde patet (x)quid `vitulus Samariae quem faber fecit et qui in frusta fiet,' significat, quod nempe bonum in naturali homine et non simul in spirituali, ita non bonum, quia applicatum ad malum; `faber fecit et non Deus' est quod ex proprio et non ex Divino; `in frusta fieri' est dissipari: 15 (m){32}similia intelliguntur per `vitulos' apud Hoscheam, {33}Addunt peccare, et faciunt sibi fusile ex argento suo, in intelligentia sua idola, opus artificum totum, illis dicentes, sacrificantes hominem, vitulos {34}osculabuntur, xiii 2.(n) Ex his nunc patet quid `vitulus et juvencus' {35}significant in sequentibus his locis: apud Esaiam, Descendent unicornes cum illis, et juvenci cum robustis, {36}et ebria fiet terra eorum a sanguine, (x)et pulvis eorum ab adipe pinguefiet, xxxiv 7:

apud eundem, Urbs munita solitaria, habitaculum dimissum et derelictum velut desertum, ibi pascet vitulus, et ibi cubabit, et consumet ramos ejus; exarescet messis ejus, xxvii 10 [, 11]:

apud Jeremiam, A clamore Chesbonis usque ad Elealeh, usque ad Jahaz, ediderunt vocem suam, a Zoare usque ad Choronaim, vitula triennis, quia etiam aquae Nimrim in desolationes erunt, xlviii 34:

(m)apud Esaiam, Cor Meum super Moabo clamat; profugi ejus usque ad Zoar, vitula triennis, nam in ascensu (x)Luchith ascendet cum fletu in eo, xv 5: (n) apud Hoscheam, Ephraim vitula edocta amans triturare, x 11: {37} 16 {38}apud Davidem, Increpa feram arundinis, congregationem fortium, inter vitulos populorum, {39}conculcans fragmenta argenti; dispersit populos, bella desiderant, Ps. lxviii 31 [A.V. 30];

(m)agitur hic de arrogantia illorum qui ex scientificis intrare volunt in mysteria fidei, et non quicquam agnoscere quam quod ipsi inde excludunt; hi quia nihil ex luce caeli quae (c)ex {40}Domino, sed {41}ex lumine naturae quod ex proprio vident, umbras arripiunt loco lucis, fallacias loco realium, {42} {43}in genere falsum loco veri; illi quia insane cogitant quoniam ex infimas, vocantur `fera arundinis,' et quia acriter ratiocinantur vocantur `congregatio fortium,' {44}et quia dissipant vera adhuc residua et sparsa inter bona illorum qui in veris Ecclesiae, dicitur de illis quod `conculcent fragmenta argenti inter vitulos populorum',(n) et porro quod `dispergant populos,' hoc est, ipsam Ecclesiam cum suis veris; cupido oppugnandi et destruendi illa intelligitur per `bella desiderare'; ex his iterum patet quod `vituli' sint bona; (s)apud Sachariam xii (x)4 dicitur, Omnem equum populorum 17 percutiam caecitate, et per `equum populorum' significantur intellectualia veri apud illos qui ab Ecclesia, quia `equus' est intellectuale veri, n. 2761; hic autem dicitur, `conculcare fragmenta argenti et dispergere populos inter vitulos populorum,' {45}et per `conculcare et dispergere' significatur dejicere et dissipare, n. 258, {46}per `argentum' verum, n. 1551, 2954, 5658, 6112, 6914, 6917, 7999, 8932, et {47}per `populos' illi qui ab Ecclesia in veris, n. 2928, 7207, ita quoque vera Ecclesiae, n. 1259, 1260, 3295, 3581, ita per `vitulos populorum' significantur bona quae voluntarii apud illos qui ab Ecclesia.(s) Porro quod `vituli' significent bona, constat apud Jeremiam, 18 {48}Dabo viros transgressos foedus Meum, qui non stabiliverunt verba foederis quod ferierunt coram Me, vituli quem conciderunt in duas, ut transirent inter partes ejus, principes Jehudae, et principes Hierosolymae, ministros regios, et sacerdotes, et omnem populum terrae, transeuntes inter partes vituli, et {48}dabo illos in manum hostium eorum, ut sit cadaver eorum in cibum avi caelorum, et bestiae terrae, xxxiv 18-20;

quid sit `foedus vituli,' et quid `transire inter partes ejus,' nemo scire potest nisi sciat quid significat `foedus,' quid `vitulus,' quid `sectio ejus in duas partes,' tum quid `principes Jehudae et Hierosolymae, ministri regii, {49}sacerdotes, et populus terrae'; patet quod arcanum caeleste sit; {50}hoc usque prodire ad intellectum potest cum scitur quod `foedus' sit conjunctio, `vitulus' bonum, `vitulus sectus in {51}duas partes' {52}bonum procedens a Domino ab una parte et bonum receptum ab homine ab altera, et quod `principes Jehudae et Hierosolymae, ac ministri regii et sacerdotes, ac populus terrae,' sint vera et bona quae Ecclesiae ex Verbo, et quod `transire inter partes' sit conjungere; ex his cognitis patet quod sensus internus {53}horum verborum sit quod nulla esset conjunctio boni procedentis a Domino cum bono recepto ab homine {54}per Verbum, et inde per vera et bona Ecclesiae, apud illam gentem, sed quod disjunctio, ex causa quia in externis 19 erant absque interno; simile involvit foedus vituli cum (x)Abramo, de quo ita in Libro Geneseos, {55}Jehovah dixit ad Abramum, Accipe tibi vitulam triennem, et capram triennem, et arietem triennem, et turturem, et pullum; et accepit sibi omnia illa, et partitus est illa in medium, et dedit quamvis partem suam obviam alteri; et volucrem non partitus; et descendit volatile super corpora, et abegit illa Abram; et fuit sol ad occidendum, et sopor cecidit super Abram, et ecce terror tenebrarum magnarum cadens seper illum: et in die illo pepigit Jehovah cum Abramo foedus, xv 9-12, 18;

`terror tenebrarum magnarum cadens super Abramum' {56}significabat statum gentis Judaicae, quod in maximis tenebris essent quoad vera et bona Ecclesiae ex Verbo, quia in externis absque interno, et inde in cultu idololatrico; nam qui in externis absque interno est in cultu idololatrico est, quoniam cor ejus et anima ejus, cum in cultu, non est in caelo sed in mundo, et non colit sancta Verbi {57}ex amore {58}caelesti sed ex amore terrestri; hic status gentis illius est{59}qui per foedus vituli quem conciderunt in duas partes, inter quas transiverunt, apud prophetam descriptus est. @1 i enim$ @2 utiles et mites$ @3 illa in naturali homine quae ultima sunt$ @4 aes enim$ @5 credet IT$ @6 i quod$ @7 primaria$ @8 i; et per comedere appropriatio$ @9 sint$ @10 id verum et hoc bonum$ @11 vitulas et vitulos$ @12 et$ @13 magia Aegyptica$ @14 After quoque$ @15 i ex$ @16 verum et bonum scientificum$ @17 quod est$ @18 d cum i ac ipsa Aegyptus$ @19 i est$ @20 Israelis$ @21 i ita absque vita,$ @22 hoc$ @23 contundi et moli, attenuari in pulverem, et projici in rivum descendentem ex monte$ @24 i per illa$ @25 a Divino$ @26 i enim$ @27 fecerunt sibi$ @28 vera$ @29 i ita$ @30 Before ex malo$ @31 literali$ @32 Simile intelligitur$ @33 Although this quotation from Hosea is not written out in A, there is a mark indicating its insertion here. But see note 9.$ @34 osculantes IT$ @35 i etiam$ @36 ut$ @37 i here the quotation referred to in note 5.$ @38 i et$ @39 conculcatus pro$ @40 Divino$ @41 ex se omnia$ @42 In A the remainder of this marginal section appears in the margin of p. 22.$ @43 ita$ @44 dicuntur conculcare fragmenta argenti quia dissipant vera et adhuc residua et sparse, inter bona illorum qui in veris Ecclesiae, quia sunt vituli populorum$ @45 est dissipare voluntarium boni apud illos qui ab Ecclesia, conculcare enim est dejicere et dissipare$ @46 argentum est$ @47 populi sunt$ @48 Tradam$ @49 i et$ @50 quod prodire potest ad intellectum$ @51 binas$ @52 i quod sit$ @53 illorum$ @54 i per revelationem ita$ @55 Dominus Jehovih$ @56 involvit$ @57 i et Ecclesiae$ @58 d coelesti i and d et finde ex coelo$ @59 qui apud Prophetam descriptus est per foedus vituli$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church