Arcana Coelestia (Elliott) n. 9393

Previous Number Next Number See English 

9393. `Et accepit Moscheh dimidium sanguinis': quod significet Divinum Verum quod factum vitae et cultus, constat ex significatione `sanguinis' quod sit Divinum Verum procedens a Domino, de qua n. 4735, (x)6978, 7317, 7326, 7850, 9127; quod sit Divinum Verum quod factum vitae et cultus, est quia erat ille sanguis quem Moscheh sparsit super populum, vers. 8, per quem sanguinem significatur Divinum Verum receptum ab homine, ita quod factum vitae et cultus; nam id Verum dicitur receptum ab homine quod fit vitae et sic cultus; et tunc fit vitae et cultus quando homo afficitur illo, seu amat illud, seu, quod idem est, vult illud, et ex velle, ita ex amore et affectione, facit illud; prius quidem est apud hominem in ejus memoria, et inde evocatur quandoque ad visum internum seu intellectum, a quo iterum relabitur in memoriam; sed quamdiu verum Divinum non interius intraverat, est quidem apud hominem {1}at usque non implantatum {2}vitae et voluntati, nam vita hominis est ejus voluntas; quapropter cum verum evocatur e memoria in intellectum, et ab intellectu intrat voluntatem, et a voluntate exit in actum, tunc {3}verum fit vitae hominis et vocatur bonum; ex his patet quid intelligitur per Divinum Verum factum vitae; similiter se habet cum {4}vero quod fit cultus; cultus {5}ex vero quod solum haeret in memoria et inde apparet in intellectu, non est cultus, sed cultus ex vero quod exit ex voluntate, ita ex affectione et amore, est cultus; hic cultus in Verbo vocatur cultus ex corde: ille autem cultus solius oris. 2 Ostensum quidem est prius in locis supra citatis quod `sanguis' sit Divinum Verum procedens a Domino; sed quia plerique ab Ecclesia hodie non aliud per sanguinem in Sancta Cena capiunt quam sanguinem Domini effusum super cruce, et in generaliore sensu ipsam passionem crucis, ideo licet adhuc paucis ostendere quod non {6}sit sanguis qui ibi intelligitur sed Divinum Verum procedens a Domino; causa quod {7}hoc intra Ecclesiam ignoretur, est quia prorsus nihil scitur hodie de correspondentiis, consequenter nec de sensu interno Verbi, qui est sensus in quo sunt angeli cum ab homine legitur Verbum; 3 quod `sanguis' non sit sanguis sed verum Divinum, constare potest (c)ex pluribus locis in Verbo, et manifeste ab hoc apud Ezechielem, Dic avi omnis alae et omni ferae agri, Congregamini et venite, congregate vos a circuitu super sacrificium Meum quod Ego sacrifico vobis, {8}ut comedatis carnem, et bibatis sanguinem; carnem fortium comedetis, et sanguinem principum terrae bibetis; comedetis adipem ad satietatem, et bibetis sanguinem usque ad ebrietatem de sacrificio Meo quod {9}sacrificabo vobis; satiabimini super mensa Mea, equo et curru, et omni viro belli; sic dabo gloriam Meam inter gentes, xxxix 17-20 [, 21];

quod non sanguis hic per `sanguinem' intelligatur, manifeste patet, nam dicitur quod biberent sanguinem principum terrae, et sanguinem de sacrificio, usque ad ebrietatem, cum tamen bibere sanguinem, et imprimis sanguinem principum, sit res abominabilis, et filiis Israelis sub poena mortis prohibitus, Lev. iii 17, vii 26, xvii 1-fin.; Deut. xii (x)16-25, xv 23; dicitur etiam {10}quod satiarentur equo, curru, et omni viro belli; qui itaque non scit quod `sanguis' significet Divinum Verum, `principes' primaria vera, `sacrificium' {11}illa quae cultus sunt, `equus' {12}intellectuale veri, `currus' doctrinam, et `vir belli' verum pugnans contra falsum, obstupesceret ad singula verba ibi: similiter 4 ad Domini verba apud Johannem, Jesus dixit, Amen, amen, dico vobis, Nisi comederitis carnem Filii hominis et biberitis Ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis; qui manducat Meam carnem et bibit Meam sanguinem, habet vitam aeternam, et Ego resuscitabo illum extremo die; caro Mea est vere cibus, et sanguis Meus est vere potus; qui manducat Meam carnem et bibit Meum sanguinem, in Me manet, et Ego in illo, vi 53-56;

sed videantur quae de his prius n. 4735, (x)6978, 7317, 7326, 7850, 9127, ostensa sunt; quod caro correspondeat bono, similiter panis, et quod sanguis correspondeat vero, similiter vinum, perpluries e caelo mihi dictum est; pariter quod angeli non aliter percipiant Verbum quam secundum correspondentias, et quod sic per Verbum (t)sit conjunctio homini cum caelo, et per caelum cum Domino; {13}similiter 5 dictum est quod Sancta Cena a Domino instituta sit ut per illam esset conjunctio omnium caeli, hoc est, omnium Domini cum homine Ecclesiae, quoniam in illa caro et panis est Divinum Bonum Divini Amoris Domini erga universum genus humanum, et reciprocum hominis in Dominum; (c)et sanguis (c)ac vinum est Divinum Verum procedens ex Divino Bono Divini Amoris Domini, et vicissim id receptum ab homine; tum edere et bibere illa, in caelo est appropriare {14}et conjungere; sed videantur quae de his prius n. 2165, 2177, 3464, 4211, 4217, 4581, 4735, 5915, 6789, 7850, 9323, ostensa sunt. @1 sed$ @2 est ejus vitae A, vitae est voluntati I$ @3 After fit but d$ @4 eodem cum$ @5 i enim$ @6 ibi in Verbo sit sanguis qui intelligitur$ @7 After Ecclesiam$ @8 i sacrificium magnum super montibus Israelis,$ @9 sanctificabo AI$ @10 i et porro$ @11 cultum$ @12 intellectum$ @13 similiter dictum quod sancta caena a Domino instituta sit, ut per illam conjunctio esset coeli, hoc est, Domini per coelum cum homine Ecclesiae quae fit, quia Caro et Panis in coelo Divinum Bonum$ @14 sibi, videatur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church