Arcana Coelestia (Elliott) n. 9398

Previous Number Next Number See English 

9398. `Et dixerunt, Omnia quae locutus Jehovah faciemus et audiemus': quod significet receptionem veri procedentis a Divino Humano Domini et oboedientiam ex corde et anima, constat ex significatione `omnium quae locutus Jehovah' quod sint verum procedens a Divino Humano Domini, de qua sequitur, ex significatione `facere' quod sit oboedientia {1}voluntate, ita corde, de qua n. (x)9311, 9385, et ex significatione `audire' quod sit oboedientia {2}intellectu, ita anima, de qua n. 7216, 8361, 9311; oboedientia ex corde est oboedientia ex voluntate, ita ex affectione amoris, et oboedientia ex anima est oboedientia ex intellectu, ita ex fide, cor enim significat voluntatem et amorem, n. 3883-3896, 7542, 8910, 9050, 9300, et anima intellectum et fidem, n. 2930, 9050, 9281; inde est quod dicatur `faciemus et audiemus.' Quod omnia quae locutus Jehovah sint verum procedens a Divino Humano Domini, est quia omne verum inde procedit; quod Divinum Verum non procedat ab ipso Divino {3}sed a Divino Humano, constat manifeste apud Johannem, Deum nemo vidit unquam; Unigenitus Filius, Qui in sinu Patris, Ille exposuit, i 18;

quapropter Dominus vocatur `Verbum,' ibid. vers. 1-3, quod est (t)Divinum Verum, et dicitur quod `Verbum caro factum sit,' hoc est, homo, ibid. vers. 14, ob causam ut ipsum Divinum sub humana forma actualiter verum Divinum doceret; quod Dominus sit ipsum Divinum sub humana forma, videatur n. 9315; inde patet quod per `omnia quae locutus est Jehovah' significetur verum procedens a Divino Humano Domini. @1 ex corde$ @2 ex anima$ @3 i quod Pater vocantur, immediate$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church