Arcana Coelestia (Elliott) n. 9410

Previous Number Next Number See English 

9410. `Non misit manum suam': quod significet quod ibi non verum in sua potentia, constat ex significatione `manus' quod sit potentia quae per verum; quod `manus' sit potentia, videatur n. 878, 3091, 3387, 4931-4937, 5327, 5328, 5544, 6947, 7011, 7188, 7189, 7518, 7673, 8050, 8153, 8281, 9025, 9133, quod sit per verum, n. 3091, 3503, 6344, (x)6423, 8304, et quod omnis potentia veri sit ex bono, ita per bonum a Domino, n. 6948, 8200, 9327; inde patet quod per `non misit manum suam ad sepositos filios Israelis' significetur quod illis qui in sensu Verbi externo separato ab interno sunt non sit verum in sua potentia; causa quod apud illos non verum sit in sua potentia, est quia separati sunt a caelo, et sic a Domino, Verbum enim conjungit hominem caelo, et per caelum Domino, quoniam omnia quae sunt sensus litterae Verbi correspondent rebus spiritualibus et caelestibus in quibus sunt angeli; cum quibus nulla communicatio est si Verbum modo secundum litteram capitur, et non simul secundum aliquod doctrinale Ecclesiae, quod est internum Verbi. Pro exemplo sint Domini verba ad Petrum, 2 Tu es Petrus, et super {1}hac petra aedificabo Ecclesiam Meam, et portae inferni non praevalebunt illi; et dabo tibi claves regni caelorum, et quicquid ligaveris in terra, erit ligatum in caelis, et quicquid solveris in terra, erit solutum in caelis, Matth. xvi [18,] 19:

pariter ad discipulos, Amen dico vobis, Quaecumque ligaveritis super terra erunt (x)ligata in caelo, et quaecumque solveritis super terra erunt soluta in {2}caelo, Matth. xviii 18;

qui in sensu externo Verbi separato ab interno sunt, ita qui separati a vera doctrina Ecclesiae, sibi persuadent quod talis potestas a Domino data sit Petro, et quoque reliquis discipulis (d)Domini; inde infernalis illa haeresis quod in humana potestate sit intromittere in caelum et excludere e caelo quemcumque libet; cum tamen secundum veram Ecclesiae doctrinam, quae etiam est internum Verbi, illa potestas est soli Domino; quapropter qui in sensu Verbi externo et simul in interno sunt capiunt quod haec dicta sint de fide et ejus veris quae a Domino, et quod fidei a Domino, ita Ipsi Domino illa potestas sit, 3 et sic nullatenus alicui homini; quod ita sit, constare potest a repraesentatione `Petri' et `duodecim discipulorum,' tum a significationi `petrae,' et quoque a significatione `clavium'; quod `Petrus' repraesentaverit fidem, videatur Praefatio ad Gen. xviii et xxii, tum n. 3750, 4738, 6000, 6073 fin., et quod `duodecim discipuli Domini,' sicut duodecim tribus Israelis, repraesentaverint omnia fidei et amoris: n. 3488, 3858, 6397; quod `petra' significet Dominum quoad fidem: et sic fidem quae a Domino, n. 8581, et quod `claves' significent potentiam, constat ex locis in Verbo ubi `claves' nominantur, ut apud Johannem, Ego sum Primus et Novissimus, Qui vivit et fui mortuus; sed ecce vivo Ego in saecula saeculorum, et habeo claves inferni et mortis, Apoc. i 18:

apud eundem, Haec dicit Sanctus, Verus, Qui habet clavem Davidis, Qui aperit ut nemo claudat, et claudit ut nemo aperiat, Apoc. iii 8:

et apud Esaiam, Dabo clavem domus Davidis super umerum Ipsius, ut aperiat et non claudens, et claudat nec aperiens, xxii 22;

quod in his locis `clavis' sit potentia, patet, et quod ea sit soli Domino. 4 Ex his constare potest quales illi sunt qui in sensu Verbi externo separato ab interno sunt, quod nempe illis nulla conjunctio cum caelo sit, ita nulla cum Domino; sicut illi qui explicant illa verba Domini ad Petrum et ad discipulos secundum litteram, quod sibi arrogent potentiam salvandi genus humanum, ac se deos caeli et terrae faciant, et hoc ex vesano amore sui et mundi; (m)quisque qui ex sana ratione cogitat videre et capere potest quod homo non possit solvere unum peccatum, quoniam peccatum non solvitur nisi per formationem novae vitae {3}, hoc est, per regenerationem a Domino; quod regeneratio perstet usque ad finem vitae hominis in mundo, (c)et postea in aeternum,(n) {4}videatur n. 8548-8553, 8635-8640, 8742-8747, 8853-8858, 8958-8968. Quid sit verum in sua potentia, etiam paucis dicetur: quod angeli 5 in Verbo dicantur `potentiae,' et quoque quod sint potentiae, in Ecclesia notum est; ast non sunt potentiae ex se sed ex Domino, quoniam sunt recipientes veri Divini quod a Domino; potentia illis a Domino talis est ut unus illorum possit mille ex turba diabolica abigere, includere infernis, et compescere; verum enim Divinum quod a Domino, {5} implet caelos et facit caelos; et si credere vultis, per id omnia facta et creata sunt; Verbum {6}, quod erat in principio apud Deum et quod erat Deus, per quod omnia creata sunt et per quod mundus factus, de quo apud Johannem i 1-14, est Divinum Verum; quod hoc sit unicum substantiale ex quo omnia, pauci possunt capere, quoniam idea de Divino Vero non alia hodie habetur quam qualis de loquela oris ex imperante, secundum quam mandata efficiuntur; sed qualis idea de illo habenda sit, videatur n. 9407 ad fin. Omnipotentia Divini Veri quod a Domino, describitur multis in locis in Verbo, et quoque apud Johannem in Apocalypsi, Factum est bellum in caelo; Michael et angeli ejus pugnarunt contra draconem; draco autem pugnavit et angeli ejus, sed non praevaluerunt; neque locus inventus est eorum amplius in caelo: vicerunt illum per sanguinem Agni, et per Verbum testimonii Sui, xii 7, 8, 11;

quod `sanguis Agni' sit Divinum Verum procedens a Divino Humano Domini, videatur n. 4735, (x)6978, 7317, 7326, 7850, 9127, 9393, 9395, et quod `Verbum testimonii Sui' sit verum Divinum receptum, patet. Qui in (t)Verbi sensu externo separato ab interno sunt, ita qui 6 separati a (t)vera doctrina Ecclesiae, illi propheticum illud non aliter capiunt quam secundum litteram, quod nempe per `sanguinem' intelligatur sanguis, ita passio Domini, cum tamen est Divinum Verum procedens a Domino quod per sanguinem ibi significatur; qui in vera Ecclesiae doctrina sunt, illi scire possunt quod non per sanguinem salventur sed per audire verum Divinum et facere illud, ita qui per Divinum Verum patiuntur se regenerari a Domino; hoc scire, capere, videre, et percipere possunt omnes qui in illustratione sunt a Domino, ita omnes qui in bono charitatis et fidei {7}, nam hi sunt qui illustrantur; (m)hoc confiteri possum, quod cum lego sanguinem Agni et cogito de sanguine Domini, angeli apud me non aliter sciant quam quod legam Divinum Verum procedens a Domino, et quod cogitem de illo.(n) At simplices maneant in sua doctrina quod per sanguine Domini salventur, modo vivant secundum Divinum Ipsius Verum nam qui secundum id vivant illustrantur in altera vita. @1 hanc petram$ @2 coelis$ @3 i apud hominem$ @4 In A these paragraph numbers stand in m of p. 49.$ @5 i id$ @6 i enim$ @7 i sunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church