Arcana Coelestia (Elliott) n. 9435

Previous Number Next Number See English 

9435. `Et intravit Moscheh in medium nubis': quod significet Verbum in sensu externo, constat (c)a repraesentatione `Moschis' quod sit Verbum, hic Verbum in sensu externo, quia dicitur quod intraverit `in medium nubis,' et per `nubem' significatur sensus externus Verbi; quod `Moscheh' sit Verbum, videatur supra n. 9414, et quod `nubes' sit sensus ejus externus, n. 9430. Quod Moscheh manserit in extremo montis sex dies, et die septimo vocatus intraverit in {1}nubem, et ascenderit ad montem, factum est ob causam ut repraesentaret intermedium seu medians inter populum et inter Dominum, secundum illa quae supra n. 9414 dicta sunt; gradus ascensionis a populo ad Dominum ita describuntur; cum tandem venit in montem, tunc primum repraesentabat sanctum Verbi externum, quod est medians, nam mons ille significat caelum, ubi sanctum; sed usque non ulterius admissus est quam ad primum limen caeli ubi sanctum Verbi externum desinit; quousque admissus est, repraesentative mihi ostensum est per spiritum qui quoad superiorem faciei partem usque ad mentum in luce caeli visus est, {2}at quoad inferiorem a mento, et una quoad totum corpus, in nube fuit; inde patuit quantum sancti externi, quod medians, repraesentavit. {3}Quod sex dies quibus Moscheh mansit in extremo montis significaverint statum veri, et septimus quo ascendit ad montem, statum boni, secundum illa quae supra n. 9431, 9432, explicata sunt, causa est quia similes gradus ascensionis a mundo ad caelum sunt illis qui regenerantur a Domino; elevatur enim homo ab externis ad interna, quia a naturali homine qui in externis est, ad spiritualem qui in internas; talis elevatio seu ascensio quoque repraesentabatur per Moschen cum indueret repraesentationem sancti externi, quod medians; sanctum enim Verbi externum est introitus ad statum boni, ita ad caelum. @1 medium nubis$ @2 et$ @3 The remainder of this was written on a separate sheet which has not been preserved.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church