Arcana Coelestia (Elliott) n. 9481

Previous Number Next Number See English 

9481. `Secundum omne quod Ego monstro tibi, formam habitaculi': quod significet repraesentativum caeli ubi Dominus, constat ex significatione `formae habitaculi' quod sit repraesentativum caeli, forma enim est repraesentativum, et habitaculum est caelum; quod forma sit repraesentativum, est quia Divina in {1}caelis etiam sistuntur visibilia in forma; visibilia illa sunt repraesentativa; et quod habitaculum sit caelum ubi Dominus, videatur n. (x)8269, 8309. Qualia repraesentativa apparent in caelo, constat apud prophetas, {2} sicut apud Johannem in Apocalypsi, candelabra, i 12 seq., thronus cum viginti quattuor thronis circum illum, et quattuor animalia ante thronum, iv 2 seq., liber septem sigillis (x)obsignatus, v, equi exeuntes cum (x)aperirentur sigilla, vi, {3} angeli varie amicti cum phialis, ix, x, xv seq, equus albus, xix, et tandem Nova Hierosolyma, cujus muri, portae, fundamenta, altitudo, {4}latitudo, et longitudo describuntur, xxi, xxii; similia etiam apud alios prophetas. Omnia illa sunt repraesentativa, {5}qualia coram angelis continue 2 apparent in caelis, et sistunt in visibili forma Divina caelestia quae sunt boni amoris, et Divina spiritualia quae sunt boni fidei; talia in summa repraesentata {6}erant per tabernaculum, et per illa quae in tabernaculo, prout per ipsam arcam {7}, per mensam super qua panes, per {8}altare suffitus, per candelabrum, et per reliqua; quae quia formae erant Divinorum caelestium et spiritualium, ideo cum videbantur a populo, quando is in sancto cultu erat, tunc sistebantur in caelo talia quae repraesentabantur, quae, ut supra dictum, erant Divina caelestia quae sunt boni amoris in Dominum, et Divina spiritualia quae sunt boni fidei in Dominum; talem effectum in caelo habebant omnia repraesentativa illius Ecclesiae; sciendum est quod apud hominem semper spiritus et angeli sint, et quod homo absque illis non vivere possit; pariter quod per illos (t)sit nexus homini cum Domino, et quod sic subsistat humanum genus, et quoque caelum; inde constare potest ob quem finem repraesentativa, et quoque ritualia Ecclesiae apud gentem Israeliticam institutae, tum quoque ob quem finem Verbum, in quo omnia quae in sensu litterae, correspondent Divinis quae in caelo, ita in quo omnes res repraesentant, et omnes voces significant; inde {9} est nexus homini cum caelo, et per caelum cum Domino; absque quo nexu nulla prorsus ei vita foret, nam absque nexu cum Ipso Esse vitae, a Quo omne Existere vitae, nulli {10}est vita. Sed {11}haec non capiunt illi qui credunt quod vita {12}in ipso 3 homine sit, et quod homo {13} absque spiritibus et angelis vivat, ita absque influxu per caelum ex Divino; cum tamen omne inconnexum a Divino perit et nullum fit, et nihil usquam existere potest absque priore se, ita absque Divino, quod est {14}Primum, et {15}ipsum Esse (c)ex se seu Jehovah, proinde nec potest subsistere, nam subsistere est perpetuo existere. (s){16} Quia `habitaculum' significat caelum ubi Dominus, {17} etiam significat bonum amoris et fidei, {18}nam haec faciunt caelum {19}; et quia omne bonum est a Domino, et {20}caelum dicitur caelum (c)ex amore et {21}fide in Dominum, {22}inde etiam habitaculum in supremo sensu significat Dominum, (d)ut {23}patet apud Esaiam lxiii 15; Jer. xxv 30; Ezech. xxxvii 26, 27; Ps. xxvi 8; Ps. xliii 3; Ps. xc 1; Ps. xci 9; Exod. xv 13; Deut. xii 5, (x)11; et alibi; inde constat quod tabernaculum dictum fuerit sanctuarium et habitaculum Jehovae ex eo quod (x)supra memorata repraesentaverit.(s) @1 coelo$ @2 i a quibus talia visa et descripta sunt,$ @3 i et$ @4 et latitudo$ @5 quae ab angelis visuntur$ @6 sunt$ @7 i in medio$ @8 mensam super qua suffimentum$ @9 i enim$ @10 vita foret$ @11 hoc$ @12 homini in ipso$ @13 i solus$ @14 d primum i ipsum primum$ @15 i est$ @16 Quod Habitaculum significet$ @17 i et quia coelum etiam significat Ecclesiam, et quia coelum et Ecclesiam,$ @18 quae$ @19 i et Ecclesia$ @20 Ecclesia dicitur Ecclesia$ @21 i a$ @22 i similiter coelum,$ @23 constare potest a locis ubi dicitur, ut$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church